# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 207

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, SVPPLEMENTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/207

SVPPLEMENTVM latitudo, & sub qua sit truncus conicus parallelarum basium: cuius dimensiones sequuntur. XVI. Conus secatur variè: aut enim per verticem & basim, & id vel plano, vel superficie alia coni minoris habentis eundem verticem. In vtroque casu segmenta coni aequè alta sunt vt eorum bases inter se. Verum est autem theorii sphaeroid. de omni segmento verticali, iuxta quod coni, segmentique verticalis ad conum proportio componitur ex proportione basium interse, & altitudinum inter se. Vide plura apud authorem in hoc theormate. XVII. Segmenta cylindri recta, parallelis axi, superficiebus rescissa, sunt inter se, vt segmenta basis: segmenta verò, plano per axem transeunte, dummodo non secet alteram basium, sunt vt segmenta axis inter se. Vide etiam authorem hîc, vbi explicat praedictas figuras. XVIII. Omnis aunulus sectionis circularis, vel ellipticae, est aequalis cylindro, cuius altitudo aequat longitudinem circumferentiae, quam centrum figurae circumductae descripsit, basis verò eadem est cum sectione annuli. Vide coroll. XIX. Annulus strictus est aequalis cylindro, qui habet basim, circulum sectionis annuli, altitudinem aequalem circuli longitudini. Vide coroll. & analogiam. Coroll. Globus est ad circulum strictum eodem circulo creatum, vt 7. ad 33. nam tertia pars semidiametri ducta in quadruplum circuli maximi, vel duae tertiae diametri in aream circuli maximi, creant cylindrum aequalem cubo. At cylinder aequalis stricto, habet basim quidem eandem: altitudinem vero, circum ferentiam. Ergo vt circumferentia ad bessem diametri 33 ad 7. ita strictum ad globum. XX. Zona Mali componitur ex zona globi, & segmento recto cylindri, cuius segmenti basis est segmentum, quod deficit in figura, quae gignit Malum; altitudo verò, aequalis circulo, quem centrum segmenti maioris describit. Vide 2. corollaria pro praxi geometrica. XXI. Corpus Citrij est differentia inter zonam globi, & dictum seg mentum cylindri. Vide I. coroll. Coroll. 2. Sic corpus Oliuae, vel Pruni elliptici est differentia inter zonam sphaeroidis illic longi, hic lati & inter segmentum cylindri elliptici. XXII. Zona Citrij truncati vtrinque aequalibus circulis, componitur ex corpore minoris Citrij quod creatur ab eodem circuli segmento, quo zona proposita creata est, & ex segmento cylindri cuius basis idem minus segmentum circuli: altitudo aequalis circumferentiae circuli truncantis. Vide coroll. 2 & episag. ates ad si insistinos uestias parte natus ita uenientes sterialistinus esse diuisiti aeterea uenae sit eine etiam autem est uetere euenientententinueniententaneantuentutetituerimentumentaneinanimantia animanautatuentententituentem

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
