Latin
SVPPLEMENTVM
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 211
Unproofread scanNot analysed yet
SVPPLEMENTVM XVIII. In coniugatione proportionis dupla minoris, truncus aequalis cylindro coniugato habet altitudinem minorem altitudine cylindri, qui coniugati socius, eidemque aequalis est, coniugationis tamen diuersae. Vide corollarium. XIX. In omnibus coniugationibus truncorum, &cylindri, quibus diameter basis minoris est minor semidupla lateris accliuis, datur bis aliqua proportio diametrorum trunci, per quam truncus fiat aequalis cylindro ex omnibus coniugationibus maximo. XX. Trunci variarum coniugationum eandem habentes inter se diametrorum proportionem, quo propius assecuti fuerint altitudine cylindrum super eadem diagonio maximum, hoc erunt maiores; quo altiores illo, hoc minores. XXI. Ex omnibus truncis coniugationis eiusdem, maximus est ille, qui habet altitudinem cylindri maximi subsemitriplam scilicet diagonij: Ab hoc verò fastigio caeteri omnes, tam qui altiores, quam qui humiliores, iterum decrescunt. XXII. In coniugationibus, quae quadratum diametri habent duplum quadrati altitudinis aut majus, trunci omnes sunt minores cylindro maximo, coniugato scilicet suo: &hoc tanto plus, quanto recesserimus à proportione dupla. Vide corollar. XXIII. Data proportione diametrorum trunci, coniugationem inuenire, in qua talis truncus aequet cylindrum coniugationis maximae. XXIV. Data coniugatione, qua quadratum diametri in basi cylindri, minus est duplo quadrati altitudinis, inuenire proportiones duas diametrorum, quae truncos coniugationis eiusdem efficiat aequales cylindro maximo. Haec duo, 23. &24. Problemata Geometris proponit. XXV. Si diuersarum coniugationum trunci habuerint eandem inter se proportionem diametrorum, constituti super eadem diagonio, proportio corporum erit composita ex tribus elementis, ex proportione cylindrorum coniugationis, &ex proportionibus cylindri cuiusque ad suum truncum coniugatum, prioris quidem cylindri euersa, posterioris verò directa. Videantur 3. corollaria practica. XXVI. In dolijs, quae sunt inter se figurae similis proportio capacitatum est tripla ad proportionem illarum longitudinum, quae sunt ab orificio summo ad imum calcem alterutrius orbis lignei. Vide 2. corolla ria pro structura virgae ad dolia mensuranda propositae, XXVII. Etiam binae medietates dolij Austrici non planè fuerint similes, sed orbium ligneorum alter paulo minor &angustior reliquodummodo longitudo in mensoria sit eadem, insensibilis erit capacitatum in vtraque medietate differentia, AE AB est in ea in E D in ea in eine ad si ad si in se in se in die eius recedere uirere lineam recenseren