# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 215-2

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, BRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/215-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/215-2

BRAEFATIO VII. Circulus omnis diuiditur in 360. gradus, gradus in 60. minuta, minurum in 60. secunda, & vsque infinitum. Quae tanto sunt maiora, quanto circulus est maior, Arcus autem, qui eodem partium numero constant, in circulis aequalibus aequales, in inaequalibus similes dicuntur. VIII. Hinc fit vt circuli dati quadrans sit arcus 90. partium. IX. Arcus quadrante minoris complementum est, quod ipsi ad 90. gradus deest. X. Arcus quadrante maioris excessus supra quadrantem est, quod ipsi supra 90. gradus adest. XI. Semicirculus est arcus 180. partium. XII. Arcus semicirculo minoris complementum est quod ipsi ad 180. partes deest. XIII. Anguli per crucem oppositi sunt aequales. XIV. Angulus est rectus, vel obliquus. XV. Angulus rectus est, cuius mensura est quadrans. XVI. Angulus obliquus est obtusus vel acutus. XVII. Obtusus est cuius mesura est arcus quadrante maior. XVIII. Acutus verò, cuius mensura quadrante minor est. XIX. Angulorum complementa dicuntur, vt arcuum.

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
