# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 216

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, AD LECTOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/216

AD LECTOREM. XXXIV. Illud est, quod habet vel vnum obtusum. XXXV. Hoc autem quod omnes angulos habet acutos. XXXVI. Triangulum denique est planum vel sphaericum, illud in plano, hoc in globo. XXXVII. Trianguli plani sub Trigonometriam cadentis latera sunt tantùm lineae rectae, de quibus propterea deinceps agendum est sequentibus septem propositionibus. XXXVIII. Linea recta in rectas parallelas incidens angulos similes, similiterque aut alternatim sitos facit: capropter si plures rectae in eandem rectam sint perpendiculares, sunt inuicem parallelae. XXXIX. Si plures rectae pluribus rectis parallelis intersecentur, intersegmenta sunt proportionalia. XI. Si duae rectae in se mutuò ducantur, efficitur inde quadrangulum rectangulum. XLI. Rectangulum è tota vna & segmentis alterius simul sumptae, sunt aequalia rectangulo ex vtraque tota. XLII. Si quatuor rectae sint proportionales, id est si se habeant vt prima ad secundum, ita tertia ad quartam, rectangulum mediarum aequatur rectangulo extremarum. Hinc fit vt datis tribus, deturquarta, cum quatuor rectae sunt proportionales, rectangulum enim mediarum diuisum per extremarum alteram, relinquit alteram. Deinde rectangula aequalia latera habent reciprocè proportionalia hec est, in rectangulis aequalibus habent sese vt latus minus rectanguli primi ad latus minus secundi, ita latus majus rectanguli secundi ad latus maius primi, & contra. XIIII. Si tres rectae sint proportionales, id est, si secunda ad tertiam se habet vt prima ad secundam, quadratum mediae aequatur oblongo extremarum cat: XIIV. Si recta bisecta continuetur, oblongum continuatae & continuationis est ęquale quadrato rectę ex bisegmento & continuatione compositae, minus quadrato bisegmenti, ex 6. prop. 2. Eucl. sed ad triangula reuertamur. * In triangulo plano parallela basi, crura secat proportionaliter. V Si plura triangula comparentur, aequiangula habent latera circa aequales angulos proportionalia, & contra. Hoc autem theorema ex 46 Bucl. sumptum est totius trigonometriae fundamentum. XVII. Si plura triangula plana componantur, & rectis parallelis intescentur, intersegmenta sunt proportionalia. XLVIII. Si trianguli plani quodcumque latus continuetur, angulus exterior per continuationem illam factus, est aequalis angulis duobus interioribus oppositis. Tuae parte certus morem efficere est aetereae E sine in se rei etiam sit per Emanum. V. B. P. D. DE LAE DE est eine non tantur .

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
