Latin
AD LECTOREM
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 220
Unproofread scanNot analysed yet
AD LECTOREM in sphaericorum lateribus, nisi quidquid est curuilineum ad rectas lineas reducatur, cum proportio recti, &curuilinei necdum inuenta sit. 111. Haec reductio sit definiendo quantitatem rectarum ad circulum applicatarum respectu radij: quae sunt sinus recti &versi, &tangentes atque secantes: qua definione tabulae construuntur. IV. Sinus rectus est semissis subtensae dupli arcus, qui est eidem in arcu quadrante minori, &maiori vsque ad semicirculum: cum autem sinum rectum complementi audis, intellige complementi arcus quadrante minoris. V Sinus rectus est quaecumque perpendicularis ducta in diametrum ex altero arcus termino. vi. Sinus rectus complementi est aequalis segmento diametri inter sinum rectum arcus, ¢rum intercepti. vii. Sinus versus est segmentum diametri inter sinum rectum &circumferentiam interceptum, qui est maior, cùm est sinus arcus quadrante maioris, minor vero, minoris. 1111 Tangens est recta perpendicularis ducta à secante in extremitatem diametri ad alterum arcus terminum. 1 Secans est recta per alterum arcus terminum vsque ad summitarum tangentis ducta. um autem nullae tangentes, aut secantes possint esse arcuum quas diante maiorum; tabulae sinuum rectorum, quae solae necessariae sunt, non vltra quadrantem extenduntur, cum arcum quadrante maiorum sinis sunt ijdem qui minorum: at verò tabulae sinuum versorum vsque semicirculum extendi possunt. 11 Tabulae vulgò construuntur ad singula prima minuta, Rhetico tamen ad decimas minutorum secundorum. x1 Porro radius certarum partium assumi debet, ad quem omnes sinis secantes, &tangentes ferè irrationales sunt; quapropter nullae tabulae exactae dari possunt: quae tamen tales esse debent, vt nullus numerus absit à vero per integram earum partium, quarum radius est assumptus. Vt nullus error committatur in tabularum constructione, &fractiones nullum negotium facessant, tantus radius assumatur, vt error in tot à sinistra numeris, quot in tabulis collocare volumus, nullus messe possit, &numeri à dextra versus sinistram erronei post supputatio initam abscindantur: vt cùm Regiomontanus supputauit tabulis ad partes radij 6000000 sumpsit radium partium 60000000000. vtpost supputationem quatuor notas abscinderet. Rheticus verò assumpsit radium partium 1000000000000000. vt haberet radium nus est se est aetatis