Latin
LIBER
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 224
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER. Prop. IV. Sphaeram plana superficie contingente, si à puncto contactus ad centrum sphaerae recta linea ducatur, necesse est eam supra superficiem contingentem stare perpendiculariter. Prop. V. Sispheram plana superficies contingat: à puncto autem contactus recta linea ad contingentem superficiem perpendiculariter inter sphaeram ducatur, in eadem centrum sphaerae esse necesse est. Prop. VI. Si in sphaera plures circuli fuerint signati: Qui per centrum sphaerae transierit, omnibus erit maior. Reliquorum autem, hi quidem, quorum longitudo à centro aequalis fuerit erunt aequales: At cuius longitudo maior fuerit, erit minor, Prop. VII. omnis circulus maior in sphaera signatus transit percentrum sphaerae. Et circulorum minorum aequalium aequales sunt à centro sphaerae longitudines Minoris autem eorum maior erit longitudo. Prap. VIII. Si in sphaera circulus, qui per eius centrum non transeat, signetur: &à centro sphaerae ad centrum circuli recta linea ducatur, necesse est eam super circuli signati superficiem esse perpendicularem. Prop. IX. omnis perpendicularis ducta à centro sphaerae ad superficiem cuiussibet circuli in sphaera signati, cùm in ambas partes producitur, transit per polos ipsius circuli. Propos. X. *Omnis perpendicularis à centro cuiuslibet circuli in sphaera signati in vtramque partem egressa per pulos ipsius circuli transire ex ne cessitate conuincitur. Prop. XI. +Omnis linea recta continuans alterum duorum polorum cuiuslibet circuli signati in sphaera cum centro ipsius, ad eius superficiem perpendicularis esse probatur. Prop. XII. *Omnem perpendicularem ab alterutro duorum polorum alicuius circuli in sphaera signati ad ipsius superficiem ductam in centrum eius cadere necesse est, eamque, si in continuum &directum protrahatur, reliqua polo eiusdem circuli obuiare nec esse est.