# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 224

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/224

LIBER. Prop. IV. Sphaeram plana superficie contingente, si à puncto contactus ad centrum sphaerae recta linea ducatur, necesse est eam supra superficiem contingentem stare perpendiculariter. Prop. V. Sispheram plana superficies contingat: à puncto autem contactus recta linea ad contingentem superficiem perpendiculariter inter sphaeram ducatur, in eadem centrum sphaerae esse necesse est. Prop. VI. Si in sphaera plures circuli fuerint signati: Qui per centrum sphaerae transierit, omnibus erit maior. Reliquorum autem, hi quidem, quorum longitudo à centro aequalis fuerit erunt aequales: At cuius longitudo maior fuerit, erit minor, Prop. VII. omnis circulus maior in sphaera signatus transit percentrum sphaerae. Et circulorum minorum aequalium aequales sunt à centro sphaerae longitudines Minoris autem eorum maior erit longitudo. Prap. VIII. Si in sphaera circulus, qui per eius centrum non transeat, signetur: & à centro sphaerae ad centrum circuli recta linea ducatur, necesse est eam super circuli signati superficiem esse perpendicularem. Prop. IX. omnis perpendicularis ducta à centro sphaerae ad superficiem cuiussibet circuli in sphaera signati, cùm in ambas partes producitur, transit per polos ipsius circuli. Propos. X. * Omnis perpendicularis à centro cuiuslibet circuli in sphaera signati in vtramque partem egressa per pulos ipsius circuli transire ex ne cessitate conuincitur. Prop. XI. + Omnis linea recta continuans alterum duorum polorum cuiuslibet circuli signati in sphaera cum centro ipsius, ad eius superficiem perpendicularis esse probatur. Prop. XII. * Omnem perpendicularem ab alterutro duorum polorum alicuius circuli in sphaera signati ad ipsius superficiem ductam in centrum eius cadere necesse est, eamque, si in continuum & directum protrahatur, reliqua polo eiusdem circuli obuiare nec esse est.

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
