# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 225

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, Prop. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/225

THEODOSII SPHAERICORVM signati super ipsum perpendicularis esse, ac per eius centrum & centrum sphaerae transire probatur; Prop. XIV. * Omnis recta linea, quae alterum duorum polorum alicuius circuli in sphaera signati cum centro sphaerae continuat, si quousque ex altera parte superficiei sphaerae obuiet, protrahatur, super reliquum polum ipsius circuli cadere ex necessitate conuincitur. Manifestum ergo est quod omnis circulus maior transiens per alterum polorum alicuius circuli in sphaera signati transit per reliquum. Prop. XV. * Omnis recta linea à centro sphaerae ad centrum cuiuslibet minoris circuli in sphaera signati protacta, cum in ambas partes quod superficiei sphęrae obuiet producitur, supra polis ipsius circuli cadere necessariò comprobatur. Prop. XVI. omnes circuli maiores in sphaera diuidunt se inuicem per aequalia. Prop. XVII. Omnes circuli in sphaera se inuicem per aequalia diuidentes, sunt maiores. Prop. XVIII. Omnis circulus maior secans alium circulum in sphęra orthogonaliter secat, cum per aequalia, & transit per polos eius. Prop. XIX. Omnis circulus maior secans aliquem ex circulis minoribus sphaerae per aequalia, secat cum orthogonaliter, & transit per polos eius. Prop. XX. Omnis circulus maior transiens per polos alicuius circuli signati in sphęra, secat cum per aequalia, & orthogonaliter. Prop. XXI. Omnis circulus maior, per cuius polos transit alius circulus maior in sphaera, transibit vicissim & per polos illius. Prop. XXII. Omnis circulus transiens per polos alicuius alterius circuli signati in sphęra est circulus maior ,& secat eum per aequalia & orthogonaliter.

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
