Latin
LIBER II
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 230
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER II. parentes inter circulum maiorem ex aequidistantibus &polum manifestum interceptae, quae polo propinquiores existunt, maiores portionibus similibus, portionibus quae ab eodem polo remotiores existunt. Prop. XXV. Si in sphaera maiores circuli super alios maiores circulos fuerint inclinati, quorum poli altiores fuerint à superficiebus circulorum super quos inclinantur, eorum erit inclinatio maior. Quorum autem poli aeque alti fuerint, eorum inclinationes necesse erit esse aequales. t manifestum est simul quod si circulorum maiorum in sphaera super alios cisculos inclinatorum poli aeque remoti sunt à polis eorum, super quos inclinantur: eorum inclinationes aequales erunt: cuius verò polus vicinior fuerit polo eius, super quem inclinatur, eius inclinatio maior erit. E contrario verò, quorum inclinatio maior fuerit: Eorum poli altiores erunt aesuperficiebus circulorum, super quos inclinantur: Quorum autem inclinationes aequales fuerint, eorum polares altitudines aequales esse necesse est. quas circulorum inclinationes aequales polorum distantiae: Et maiorem inationem maior polorum vicinitas sequetur. Propos. XXVI. irculi maiores in sphęra super circulum maiorem, cuius aequidisantem circulum tangunt, aequaliter inclinantur. Et si circuli maiores super circulum maiorem aequè inclinati sunt, contingent circulum ei, super quem inclinati sunt, aequi distantem Qui autem maiorem aequidistantem contingit, magis inclinatur. Et qui magis inclinatur, continvet maiorem aequidistantem. Propos. XXVII. rculorum maiorum in sphęra super aliquem circulum maiorem aanaliter inclinatorum poli sunt in peripheria circuli aequidistantis esuper quem inclinantur. Contra, si circulorum maiorum poli sint aperipheria circuli aequidistantis ei, super quem inclinantur, aequaecorum inclinationes. Propos. XXVIII. supra diametrum circuli portio quaelibet circuli orthogonaliter erigatur, cuius peripheria in duo inaequalia secetur: &à puncto sectionis adueripheriam circuli supra quem ipsa erecta est, plurimae rectae lineae protrahantur: Tunc ex eis, quae minori arcui ipsius portionis subtendetur amnium erit minima: Quae autem maiori, omnium erit maxima. Ceterae autem tanto maiores erunt, quanto à minima remotiores: tanto breuiores, quanto eidem propinquiores. Duae verò vtrinque ab eadem aequaliter distantes erunt ad inuicem aequales. ige.