# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 231

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, THEODOSII SPHAERICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/231

THEODOSII SPHAERICORVM Propos. XXIX. Si circulum recta linea praeter centrum secet, super quam portio circuli non maior semicirculo ad ipsum circulum orthogonaliter erigatur: & huius portionis peripheria in duo inaequalia diuidatur: & à puncto diuisionis ad maiorem arcum circuli, super quem portio ipsa erigitur, plurimae rectae lineae demittantur: tunc ex eis, quae minori arcui portionis subtenditur, omnium erit breuissima: Quae autem terminat diametrum transeuntem per punctum, in quo perpendicularis à puncto diuisionis portionis descendens ad planum circuli plano ipsi occurrit, omnium erit longissima; earum verò, quae inter extremitatem minoris arcus, & huius diametri cadent, semper propinquior extremitati minoris arcus breuior erit. At verò earum, quae inter extremitatem eiusdem diametri & extremitatem maioris arcus ceciderint, illa quae maiori arcui subtenditur, erit omnium breuissima, eique semper vicinior, breuior erit. Prop. XXX. Si ex circulo linea recta portionem semicirculo non minorem abscindat, super quam describatur portio circuli semicirculo non maior, quae inclinata sit super portionem semicirculo non maiorem At arcus huius portionis inclinatae in duo inaequalia diuidatur, ac etiam à puncto diuisionis ad arcum portionis semicirculo non minoris plurimae rectae lineae demittantur, tunc ex eis quae minori arcui portionis inclinatae subtenditur, omnium erit breuissima. Quae autem diametrum terminat transeuntem per punctum in quo perpendicularis à puncto diuisionis descendens in superficiem circuli, ipsi superficiei occurit, omnium erit longissima. Earum verò, quae inter extremitatem huius diametri, & minoris arcus cadent, sempervicinior extremo minoris arcus breuior erit. At verò earum, quae inter extremitatem eiusdem diametri, & maioris arcus ceciderint, illa quae maiori arcui subtenditur, erit omnium breuissima, eique semper propior breuior erit.

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
