# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 241

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, ZOB MENEAI SPHAERICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/241

ZOB MENEAI SPHAERICORVM Quando autem ducareus coniuncti minus fuerint semicirculo, tunc & anguli illis oppositi congrogati minus etiam erunt quàm duo recti: At cum duo arcus coniuncti semicirculum excesserint & anguli quoque eis oppositi simul sumpti duos rectos angulos excedent. Contra, si trianguli sphaeralis duo anguli compositi conficiunt duos rectos, & arcus illis angulis subtensi simul sumpti semicirculum perficient. Quod si duo anguli aggregati minus fuerint, quàm duo recti: tunc & arcus eis subiensi simul positi semicirculum nequaquam attingent. Si demum dus anguli colligati duos rectos excesserint. Et arcus item eis subtensi pariter accepti semicirculum superabunt. XV. Prop. Cuiuscumque trianguli ex arcubus circulorum magnorum in superficie sphaerae habentis duo crura aequalia, si fuerint arcus aequales circuli quadrantes, erunt illis oppositi anguli recti. Si autem arcus aequales fuerim quadrantibus minores. Et anguli eis oppositi acuti erunt. Si verò arcus aequiquartas circulorum excesserint: tunc item illis obiecti anguli erunt obtusi. Contra, si in triangulo sphaerali isoscele anguli arcubus aequis subtensi recti fuerint, & arcus illi quadrantes erunt. Si autem anguli acuti, & arcus minores quadrantibus. Si obtusi, minores quadrantibus erunt. Corollarium. + Vnde manifestum est quod triangulum sphaerale aequilaterum ex tribus quadrantibus constructum habet tres angulos rectos: Ex arcubus verò quadrante singulis minoribus, tres acutos: Ex arcubus tandem singulis circuli quarta maioribus, tres obtusos. onera, triangulum sphaerate aequiangulum habens tres rectos angulos, drantes. Habens autem tres acutos, habet tres arcus quadrantibus minores. Habens demum tres obtusos, habet tres arcut circulorum quartis longiores. Prap. XVI. Cuiuslibet trianguli ex arcubus circulorum magnorum in superficie sphaerae fuerit vnus arcuum quadrans, & vnus angulorum rectus: E reliquorum arcuum saltem vnus quadrans: & reliquorum angulorum saltem vnus rectus. Corollarium. constat ergo impoßibile esse inueniri triangulum sphaerale rectangulum, sit circuli quadrans. cuius vnus dumtaxat arcus

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
