Latin
MENELAI APHAERICORVM
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 261
Unproofread scanNot analysed yet
MENELAI APHAERICORVM tionalia sunt rectangulis, quae sub sinibus portionum basis ab ipsius lateralibus ad arcus descendentes receptarum continentur, eodem Prop. XVII. ordine sumptis. Quod si quadrata praedicta memeratis rectangulis proportionalia ponantur, cum praefata conditione, vt arcus descendentes inferius producti suscipiant cum per extremum vnius laterum trianguli ductis angulus aequalis singuli singulis ijs, quos continent superne cum reliquo latere trianguli, Tunc arcus descendentes cum lateribus aequales complectuntur angulos. ag. 2 Prop. XVIII. Si ab angulo resto trianguli sphaeralis rectanguli descendant duo arcus ad basim, vnus intra triangulum, alter extra, facientes cum latere trianguli interposito angulos aequales: Tunc ratio sinus arcus compositi ex basi &ex arcu sibi in continuum adiecto vsque ad descendentem ad sinum ipsius arcus adiecti est sicut ratio sinus portionis basis interceptae à reliquo latere trianguli &arcu intrinsecus descendente ad sinum reliquae portionis basis. Prop. XIX. Quod si ratio sinus arcus compositi ex basi &arcu adiecto vsque ad descendentem exteriorem ad sinum ipsius arcus adiecti fuerit, sicut ratio sinus portionis basis interceptae à reliquo latere trianguli, &descendente inferiori ad sinum reliquae portionis basis tunc arcus descendentes cum latere trianguli interposito aequos faciunt angulos. Prop. XXI. Quod si anguli praedicti, quo faciunt arcus descendentes cum latere trianguli interposito ponantur aequales fueritque ratio sinus arcus compositi ex basi &arcu adiecto vsque ad descendentem exteriorem ad sinum ipsius adiecti, sicut ratio sinus portionis basi interceptae à reliquo latere trianguli, &arcu intus descendente ad sinum reliquae portionis basis tunc angulus trianguli, à quo descendunt arcus, Prop. XXI. rectus est. Si duos angulos trianguli sphaeralis duo arcus singuli singulos per medium secent: tunc, qui per reliquum angulum &secantium concursum producitur, arcus ipsum quoque reliquum angulum per aequalia secabit. Si à duobus angulis trianguli sphaeralis duo arcus ad subtensa latera perpendiculares progrediantur: tunc, qui à reliquo angulo per ipso rum perpendicularium vincidentiam ducetur arcus reliquo etiam lateri perpendicularis er ME est inueniunt 232 MAVROEYCI SPHAERICORVM minor est quadrante, in superficie sphaerae constituti, cuius ex angulis vnus rectus, duo reliqui anguli acuti sunt. Contra, si rectus sit ex angulis vnus, duoque reliqui acuti; vnusquisque arcuum minor erit quadrante.