Latin
Prop. IX
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 281
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. IX. *At si horizontes neque sub eodem parallelo, neque sub eodem Meridiano, sequetur tantum arcuum super horizontem peractorum praedicto modo inęqualitas: non autem ortuum &occaluum anticipatio. Constat sicut praemissa, propter magis, aut minus inclinatum horizontem. Prap. X. +Sub polo vtrolibet habitantibus sol semestri tempore super horizontem iugiter fertur, &tandem sub horizonte. Patet hoc per I. huius: quoniam zodiaci semicirculus semper extet, &semicirculus semper delitescit: qui semestri fermè spatio à Sole peragitur. Neque hic motus differentia, quem Solis ingerit eccentricus, consideranda venit: supponitur enim Solis motus aequalis, vbi de arcubus primi motus aegitur. Prop. XI. FA polo versus arcticum vel antarcticum procedentibus, haec iugis mora Solis super horizontem, aut sub horizonte minor fiet semestri tempore, minorque, donec ad spatium 24. horarum sub arctico vel antarctico redigatur. Nam horizon harum habitationum tangit duos aequateris parallelos tropicis maiores, qui de zodiaco vtrimque duas peripherias aequales abscindunt. Et peripheria, quam parallelus semper apparens abscindit, nunquam occidit; ea verò quam semper occultus, nunquam oritur. In illa ergo quandiu Sol fuerit, nunquam occidet: in hac nunquam orietur. Vnde in illa tantus erit ingis dies: dies in hac tanta iugis nox pro magnitudine scilicet peripheriae, tot scilicet mensium, quot signa comprehenderit peripheria, &tot dierum naturalium, quot in super gradus habuerit. Prop. XII. +Sub arctico vel antarctico habitantibus dies maxima fiet 24. horarum, &instans pro nocte. Contra nox maxima 24. horarum, &instans pro die. Caeteri arcus crescent &decrescent vsque ad aequalitatem aequinoctij. Nam ibi habitantium horum tangit duos tropicos, quos &Zodiacus contingit emque apparetulis in magnus. 141. I DE eisterea est einentiae est esse