# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 296

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, SYNOPSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/296

SYNOPSIS XIII. Ecliptica secundùm latitudinem indiuisibilis, aequatorem intersecando, tropicum aestiuum Capricorni, & hybernum Cancri statuit: ob quem signa illa descendentia dicuntur, quae à & ad B, ascendentia verò quae à D, ad 69 continentur: quia sol descendit in illis, & ascendit in istis. Praeterea duo puncta aequinocti alia notat in aequatore, XIV. Aliae sunt signorum diuisiones, iuxta varias intersectiones, & relationes circulorum inter se: vt ex intersectione colurorum, & zodiaci, V, E dicuntur vernalia, quia cùm sol versatur in illis, Martem, Aprilem, & Maium efficit: &, Q, , aestiua, & sic de reliquis, iuxta 4 anni tempestates. Quae autem contingunt intersectiones, vt v, 69, &c. dicuntur cardinalia: sequentia verò, fixa; reliqua sunt communia. Omitto reliquas diuisiones, vt trigonorum ignei, aërei, & terrei, & dodecatemoriorum, in quae totum caelum diuidi concipitur, penes ia partes zodiaci. XV. Duodecim signa naturalia, in quae Zodiacus diuiditur, incipiunt à communi sectione aequatoris, coluri aequinoctiorum, & eclipticae, procedendo versus orientem; quorum primum est V, ver incipiens, deinde &, &c. quem ordinem appellant successionem, & consequentiam signorum; contrarium verò ordinem, praecedentiam. Zodiacus verò, & ecliptica motus secundos planetarum, vt aequator, motum primum, mensurat: Deinde numeratur siderum longitudo in ecliptica ab V initio, secundùm sequelam signorum, vsque ad circulum maximum per polos eclipticae, stellae locum transeuntis; sicut longitudo terrestris in aequatore à primo meridiano occidentali vsque ad meridianum transeuntem per locum propositum. XVI. Ab ecliptica vsque ad polum numerantur siderum latitudines: est autem latitudo haec, arcus circuli maximi per polos eclipticae, & stellam incedentis inter eclipt. & stellam interiectus. Tales autem arcus, circuli latitudinem appellantur. Puncta verò inter aequatorem & eclipt. existentia, respectu aequatoris sunt borealia, & respectu eclipricae, australia, vel contra. XVII. Ecliptica continet omnium siderum loca: nam stella est in eo gradu eclipticae, per quem circulus latitudinis eiusdem stellae incedit: sic enim stellae existentes in coluro solstitiorum, sunt in primo gradu e . Qua ratione omnes stellae firmamenti ad vnum ex 12 zodiaci VITA

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
