# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 297

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, COSMOGRAPHIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/297
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/297

COSMOGRAPHIA signis referuntur. Omitto circulos quos eclipticae parallelos eodem modo statuere possemus, quo Astronomi 182 aequatori parallelos imaginantur, per quos sol toto anno incedit, quorum extremi sunt 2 tropici, medius verò aequator. XVIII. Coluri per polos mundi, & 4 puncta cardinalia zodiaci transeuntes sese mutuo ad angulos rectos sphaerales in ipsis polis intersecant, & vnà cum sphaera voluuntur: ita vocati, quia mutili videntur in obliqua sphaera, cùm vna pars semper infra horizontem deprimatur, alia verò supra eleuetur: horum vnus dicitur aequinoctiorum, qui per puncta intersectionis aequatoris, & eclipticae transiens duo puncta aequinoctialia, nempe V & à statuit: alter verò solstitiorum, quia aequatorem in illis punctis ad angulos rectos diuidit, in quibus sol aestatem & hyemem incipit, nempe in primo gradu 69, & 1: qui propterea colurus maximas solis declinationes metitur, zodiaci polos continens, eorum à polis mundi distantiam ostendit: Infiniti verò coluri ad singulas siderum ab aequatore declinationes ostendendas statui possunt. XIX. Meridianus, seu μιστήμβεις, in quocumque situ sphaerae meridiem, & mediam noctem efficit, continetque duo puncta Zenith, & Nadir sibi inuicem opposita: primus autem meridianus vulgò statuitur in insulis Fortunatis, ab alijs in insula ferri: sunt autem 36, vel potius 18 meridiani, cum iidem meridiani vnius hemisphaerij alteri etiam hemispherio seruiant: singuli quippe ro inter se distant gradibus: quanquam geometricè loquendo, tot sint meridiani, quot puncta verticalia, quemadmodum tot horizontes, quot sunt diuersa puncta terrae: qui vnicuique gradui meridianum assignant, 180 statuunt. XX. g, in Idem est meridianus progredientibus recta à septentrione in meridiem secundum latitudinem: solis autem, & stellarum maximam altitudinem, earum ab aequatore distantiam, poli altitudinem, & totius terrae habitudinem ostendit: atque latitudinem terrenorum locorum metitur, de qua nunc agendum est. XXI. Latitudo numeratur in meridiano, ab aequatore versus alterum polorum & ostendit quanto punctum quodlibet ab aequatore distet; alter polorum mundi eleuetur, & alter deprimatur: est autem latitudo cuiuscumque loci, seu arcus meridiani interceptus inter Zenith, & aequatorem, aequalis eleuationi poli supra horizontem: haec autem eleuatio Atriae distae uel aeque enim meae . . . . .

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
