Latin
COSMOGRAPHIA
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 303
Unproofread scanNot analysed yet
COSMOGRAPHIA λτο Dieppae longitudo est 2230: latit. 50. 3. Londini longitudo 20, latitudo 52 esse dicitur. Romae long. 36. latit. 41. 56. Venetiarum long. 34. latit. 45. Omitto reliquias vrbes, vt Hierusalem, cuius long. 66. latit. 31. 40. Babylonem, cuius long. 83. lat. 34. &c. quarum latitudines exactae haberi poterunt, si Mathematici sumpserint altitudinem poli singularum ciuitatum; longitudinum verò differentiam, si earundem eclipsium lunarium initia in illis vrbibus obseruarint. Aduertendum est autem circulos parallelos eò minores esse, breuioraque climata, quò magis ab aequatore recesserint, &accesserint ad polos; enimuero gradus aequatoris, qui 51. milliaria Germanica complectitur, 14 solùm in 21 gradu latitudinis, 13 in 30 gradu: 12. in 37. gradu: ii in 48 15, vt Lutetiae: 6 in 66 gradu, in quo sunt circuli polares: I denique milliare in 86 gradu continet. Vnde facillimum erit computare quot leucis parallelus quispiam constet: numerus enim graduum paralleli, nempe 360, multiplicatus per leucas vno gradu comprehensas, quaesitum leucarum numerum exhibebunt. Super est hic vt omnes terrae incolas inter se conferamus. Habitationum collatio. PERIOECI dicuntur sub eodem parallelo habitantes, quasi circumcolae: his eadem est &eiusdem poli celsitudo: aequales simul arcus tam diurni, quàm nocturni: eadem astrorum &signorum apparitio, occultatio, ortus &occasus: simul habent aestatem: simul hyemem: simul ver: simul autumnum: easdem meridianas vmbras: per idem interuallum anticipant tam ortum quàm occasum. Antoeci sunt, qui sub aequalibus &oppositis parallelis habitant, quasi contracolae. His aequalis est, sed diuersorum polorum celsitudo. Aequales, sed oppositorum punctorum arcus tam diurni, quàm nocturni. Eadem sed oppositorum astrorum &signorum apparitio, occultatio, ortus &occasus. Quando his fit aestas; illis hyems. Quando his sit ver, illis autumnus. Aequales habent, sed in oppositis solis locis &in diuersum proiectas vmbras meridianas. Antichthones, siue Antipodes sunt, qui non solùm sub aequalibus &oppositis parallelis habitant, sed etiam in locis per diametrum oppositis, atque contrariis inuicem pedibus terram calcantes. Itaque omnia quae Antoecis accidunt, etiam ad Antipodes omnino E tantae, mitti, rementem, et se est in altem ita ratione demonstare coag. ad Te ad col. 1. Magna uia . . . 14 ---itinetarum aetate temere ue