# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 304

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, SYNOPSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/304

SYNOPSIS. fuectant. Sed Antipodum hoc est proprium, quod habent communem horizontem, & hemisphaeria diuersa, ac vertices diuersos, & quicquid his oritur, illis occidit: quidquid his extat, illis delitescit: quicquid his ascendit, illis descendit. Amphiscij sunt qui intra Tropicos habitant, his enim vmbra meridiana quandoque dextrorsum, quandoque sinistrorsum soli orienti proiicitur. Qui etiam disas aestates, & totidem hyemes habent. Periscii sunt, qui sub polo: his enim vmbra per totum horizontis ambitum, sole similiter circumlato, circumfertur. Antiscii sunt Perioeci, quibus quidem aequalis & eodem versus meridiana vmbra flectitur. Heteroscii sunt qui & Antaeci, quibus in diuersum proiicitur vmbra meridiana. Possunt intelligi Heteroscii, quibus altera vmbrarum tantum, hoc est versus vnum polorum in meridie proiicitur; vt potè extra tropicos habitantibus. Omitto plurima quae pertinent ad Astronomiae, & Geographiae terminos, qualia sunt epicyclus, excentricus, concentricus, prostaphaeresis; insula, peninsula, isthmus, &c. vel quia faciliora sunt; quàm vt explicatione indigeant, vel quia alibi commodius explicabuntur. MONITVM. De faciendis obseruationibus. VAE de Hydrostatica, & Hystiodromica huic opusculo subiicienaparaueram, aliqui satius fore iudicarunt si iungerentur Hydraulicis: quibus morem gerens, post sphaerica, sublimes illos de Conicis tractatus accipe, qui magni Geometrae nomen dederunt Apollonio. Multa verò praedictis libris addi possunt, verbi gratiâ Theoria planetarum, quae cùm plura diagrammata requirat, in aliud tempus differenda: deinde Geographia, quae tam longitudinem, quàm latudinem cuiusque ciuitatis, aut alterius loci doceat, sed cùm nondum satis longitudines innotuerint, postera saecula varijs obseruationibus futuris sapientiora potiori iure illam exhibebunt. Eos intesim monitos velim qui ad animi voluptatem peregrinantur, operae pretium fore ad Geographiam ex omni parte perfectam, si naturae varia miracula, rerumque proprietates obseruent quae cernuntur in altissimis montibus, quales sunt Pyraenei, Alpes, Vogesus, Iura, Gebenna, vel etiam altiores. Deinde fluuiorum origines, verbi causa Nili, Rhodani, Garumnae, Ligeris, Sequanae: & quinam fluuij minores EA est die situdine aus generatione.

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
