# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 305

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, COSMOGRAPHIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/305
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/305

COSMOGRAPHIA in maiores ingrediantur, quaue inclinatione quisque currat, vt innotescat quanto velocius magna currant flumina, vel etiam tardiùs ob nouorum fluuiorum additionem; verbi gratiâ, postquam Rhodanum ingressi sunt fluuij Arar, Isara, & Druentia, vel Garunnam Tarnus, Oldus, Duranius: vel in Ligerim Elauer Caris, Inder, Vigenna, Claris, Meduana, Loira, Sartra; vel in Sequanam Matrona, Icanna, Aësia, Eura. Quodque Galli praestiterint in sua Gallia, suis in regnis & Provincijs si fecerint alij, Geographiâ nihil praestantius fuerit, quot enim naturae miranda in origine Padi, Athesis, Anassi, Arsiae, Arni, Vmbronis, Tiberis, & aliorum fluuiorum Italiam irrigantium Itali obseruabunt? Quis enumeret vtilitates prouenturas ex accurata vel vnius Padi obseruatione, qua notetur quid ei contingat tam in altitudine quàm in velocitate, pisciumque maiori, vel minori, hoc, aut illo loco frequentia, vel etiam diuersitate, ob aquarum nouos cumulos, quos in illum profundunt Duria, Sessites, Ticinum, Addua, Ollius, Minius, Tanarus, Trebia, Rhenus, & si qui alij fluuij se in cum exonerent. Idemque de Germanicis, & aliarum prouinciarium fluminibus esto iudicium; quot enim ex vnico Danubio, & fluuiis se in illud exonerantibus; quot ex magno Canadensium fluuio, quot ex Sinensium obseruationibus, si quando fideliter ad nos deferantur: quot denique admiranda ex omnibus Indiae, vel etiam Magellanicarum terrarum, vbi quis eas inuenerit, historiis speranda sunt. quibus Geographia exornetur. CLARIS. gue denegaturae P, & in aqua praesertietate perciteris, in genus een sie semperae meta . . . . . Vt einem artice cap. igit. vi. AN. Auic. in actis und uni a terrae . . . . . . .

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
