Latin
COSMOGRAPHIA
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 307
Unproofread scanNot analysed yet
IN APOLLONII PERGAEI CONICA, AD LECTOREM. PRAEFATIO. CVM ex sequente ad Eudemum praefatione constet 4 solummodo libros Apollonij hactenus à Commandino editos fuisse; tresque alios doctissimus Golius Arabicè recuperarit, placet hic ea quae dudum ad me scripsit, hîc in lectoris gratiam apponere. Itaque sexti libri hoc est initium. Mitto ad te, Attale, sextum Conicorum, in quo propositum nobis est agere de sectionibus aequalibus &inaequalibus, similibus atque dissimilibus, earumque diuisione. Plura verò de hisce diximus, quàm ij qui ante nos Geometrae fuerunt: docuimusque quomodo in cono recto dato sectio inueniri possit aequalis datae, &è contra. Sequuntur definitiones. Aequales Coni sectiones sunt, quando vnius partes alterius partibus applicatae nullum excessum, vel defectum habent. Similes autem sectiones sunt, in quibus, cùm segmenta axium inter ordinatas &verticem, eandem inter se habent rationem, ipsae etiam ordinatae eandem inter se rationem seruarint, &c. Propositio prima talis est. Parabolae habentes latera recta aequalia, sunt aequales, &è contra. Vitima verò. Inuenire conum rectum, dato cono recto similem, in quo sit ellipsis data Initium septimi ita habet. Continet septimus hic liber propositiones multas insignes &admirandas ad determinationem, &ad multa sequentis libri problemata vtilissima, &c. Propositio I. Si axis parabolae producatur vltra verticem, donec aequetur lateri recto, &à puncto quouis sectionis in axem ducatur perpendicularis, recta, sectionis punctum illud in sectione cum vertice connectens, poterit rectangulum contentum sub recta inter verticem &perpendicularis incidentiam interiectâ, &totâ ab hoc incidentiae puncto per verticalem continuata. Quod verò ad numerum proposit. attinet, habet liber quintus propositiones 77. &septimus 51. Ad calcem codicis Goliani habetur octauum librum non fuisse translatum ab Arabibus, quòd aiestate distimarinae Basile praestius iter inueniententiae υτασmmen, una lineae deos nomen an. 6. ann. . . . C iis, etsi ea quae edis cibo die die die eis eis die, die eis die eis die eis, eo die bech, die doctis als eis doch Groororogo στοστοστοσιοσιοστο σι σοστειστοσοστοσοστοστο σιοστοσοσοσοσοστοριοστοσιοστοσο