Latin
APOLLONII PERCAEICONICORVM
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 319
Unproofread scanNot analysed yet
Si in hyperbola, vel ellipsi, vel circuli circumferentia recta linea ordinatim applicetur ad diametrum: &ab applicata, &ea, quae ex centro parallelogramma aequiangula describantur: habeat autem applicata ad reliquam parallelogrammi latus proportionem compositam ex proportione, quam habet ea, quae ex centro ad reliquum latus; &ex proportione, quam rectum figurae sectionis latus habet ad transuersum, parallelogrammum factum à linea, quae inter centrum &applicatam interiicitur, simile parallelogrammo, quod fit ab ea, quae ex centro, in hyperbola quidem majus est, quàm parallelogrammum ab applicata, parallelogrammo ab ea, quae ex centro: in ellipsi verò, &circuli circumferentia vnà cumparallelogrammo, quod sit ab applicata aequale ei parallelogrammo ab ea quae ex centro. Theor. XIII. Frap. XLII. Si parabolem recta linea contingens cum diametro conueniat, &aractu ad diametrum linea ordinatim applicetur: sumpto autem quouis puncto in sectione, applicentur ad diametrum duae lineae, altera quidem contingenti aequidistans, altera vero aequidistans ei, quae à tactu ordinatim applicata est: triangulum, quod ab ipsis constituitur, aequalem erit parallelogrammo contento linea a tactu applicata, &ea, quae interiicitur inter aequidistantem &verticem sectionis. pr. XLIII. Prop. XLIII. Si nyperpolem, vel ei ipsim, vel circuli circumferentiam recta lirea contingens conueniat cum diametro: &à tactu ad diametrum linea erdinatim applicetur huic verò aequidistans ducatur per verticem fectionis, quae cum linea pertactum ¢rum ducta conueniat, &sumpto alieno puncta in sectione, ab eo ad diametrum duae lineae ducantar ontingenti aequidistans, altera verò aequidistans ei, quae iam applicata est, triangulum ab ipsis factum in hyperbola mia quod abscindit linea per centrum, &tactum ducta, triangulo ab ea, quae ex centro, simili abscisso: in ellipsi verò &circuli circumferentia, vnà cum triangulo abscisso ad cenale erit triangulo sinui abscisso, quod ab ea quae excentro describitur.