# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 322

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBER PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/322
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/322

LIBER PRIMVS. quaecumque circa sectiones adhibitis principalibus diametris demonstrata sunt, & aliis diametris assumptis eadem contingere. Problema I. Prop. LII. Recta linea data in plano, ad vnum punctum terminata, inuenire in plano coni sectionem, quae parabole appellatur, ita vt eius diameter sit data linea: vertex lineae terminus, quae verò à sectione ad diametrum in dato angulo applicatur, possit rectangulum contentum linea, quae est inter ipsam & verticem sectionis, & altera quadam data linea. Probl. II. Prop. LIII. Datis duabus rectis lineis terminatis, quae ad rectos inter se angulos constituantur: & altera producta ad easdem partes angulo recto, inuenire in linea producta coni sectionem, quae hyperbole dicitur, in eodem plano, in quo sunt datae lineae: ita vt producta sit diameter sectionis, & vertex punctum, quod ad angulum consistit: quae verò à sectione ad diametrum applicatur, angulum faciens aequalem dato, possit rectangulum, quod adiacet alteri lineae, latitudinem habens lineam interiectam inter applicatam & verticem sectionis: excedensque figura simili, & similiter posita ei, quae datis à principio lineis contimetur. Frobl. IV. Prop. LIV. Datis duabus rectis lineis terminatis, atque ad rectos inter se angulos, inuenire circa diametrum alteram ipsarum, coni sectionem, quae ellipsis appellatur, in eodem plano, in quo sunt datae lineae: ita vt vertex sit punctum ad rectum angulum: & à sectione ad diametrum applicatae in angulo dato possint rectangula adiacentia alteri lineae, quae latitudinem habeant, lineam inter ipsas & verticem sectionis interiectam, deficiantque figurâ simili, & similiter posita ei, quae datis rectis lineis continetur. Probl. IV. Prop. LV. Paris duabus rectis lineis terminatis, atque ad rectos inter se angulos, inuenire oppositas sectiones, quarum diameter sit vna datarum linearum: & vertices lineae termini: applicatae verò ab vtraque sectione in dato angulo possint spatia adiacentia alteri lineae, excedentiaque figurâ simili ei, quae datis lineis continetur. Probl. V. Prop. LVI. Datis duabus rectis lineis se se bifariam secantibus, circa vtramque ipsarum sectiones oppositas describere, ita vt rectae lineae sint coniugatae diametri: & quarumlibet oppositarum sectionum diameter possi figuram aliarum oppositarum. M in insideramen istasianissimae nisi va ann. 1 disces recte de co B in eo chotens inchoarotz onocteorogros momenossesse des Sternam esse in oro grosse memorosi

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
