Latin
POLLONI
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 325
Unproofread scanNot analysed yet
recta linea: &producta ad vtrasque partes extra sectionem cadat: cum vtraque sectionum, quę deinceps sunt, in vno tantùm puncto conueniet. Theor. XVIII. Prop. XIX. Si in oppositis sectionibus, quae coniugatae appellantur, ducatur recta linea, quamuis ipsarum contingens: cum sectionibus, quae deinceps sunt conueniet: &ad tactum bifariam secabitur. Theor. XIX. Prop. XX. Si vnam oppositarum sectionum, quae coniugatae appellantur, recta linea contingat: &per ipsarum centrum ducantur duae lineae, vna quidem per tactum, altera verò contingenti aequidistans, quousque occurrat vni earum sectionum, quae deinceps sunt, recta linea, quae in occursu sectionem contingit, aequidistans erit lineae per tactum, ¢rum ductae, quae verò per tactus ¢rum ducentur, oppositarum sectionum diametri erunt. Theor. XX. Prop. XXI. risdem positis ostendendum est punctum, in quo contingentes lineae conueniunt, ad vnam asymptoton esse. Theor. XXI. Prop. XXII. Si in oppositis sectionibus, quae coniugatae appellantur, ex centro ad quamuis sectionem ducatur recta linea; &huic aequidistans altera ducatur, quae cum vna ex sectionibus, quae deinceps sunt, &cum asymptotis conueniat: rectangulum constans ex portionibus lineae ductae inter sectionem, &asymptotos interiectis, quadrato lineae, quae ex centro ducitur, aequale erit. Theor. XXII. Prop. XXIII. Si in oppositis sectionibus, quae coniugatae appellantur, ex centro ducatur quaedam recta linea ad quamuis sectionem; &huic aequidistans ducatur, quę cum tribus, quae deinceps sunt, sectionibus conueniat, ,e tela est aeuos. M sisterea deterea ueterea est einente