# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 326

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/326
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/326

LIBER SECVNDVS. rectangulum constans ex portionibus lineae ductae inter tres sectiones interiectis, duplum erit quadrati eius lineae, quae ex centro ducitur. Theor. XXIII. Prop. XXIV. Si parabolae duae lineae rectae occurrant, vtraque in duobus punctis: & nullius ipsarum occursus alterius occursibus contineatur: conuenient inter se se extra sectionem. Theor. XXIV. Prop. XXV. Si hyperbolae occurrant duae rectae lineae, vtraque in duobus punctis nullius autem ipsarum occursus alterius occursibus contineatur conuenient quidem inter se se extra sectionem, sed tamen intra angulum, qui hyperbolem continet. Theor. XXV. Prop. XXVI. Si in ellipsi, vel circuli circumferentia duae rectae lineae non transcuntes per centrum se inuicem secent; bifariam se se non secabunt. Theor. XXVI. Prop. XXVII. Si ellipsim, vel circuli circumferentiam duae rectae lineae contingant: & si quidem ea, quae tactus contingit per centrum transeat sectionis: contingentes lineae sibi ipsis aequidistabunt: sin minus, conuenient inter se se ad easdem centri partes. Theor. XXVII. Prop. XXVIII. Si in coni sectio ne, vel circuli circumferentia duas lineas aequidistantes recta linea bifariam secet, diameter erit sectionis. Theor. XXVIII. Prop. XXIX. Si coni sectionem vel circuli circumferentiam duae rectae lineae contingentes in idem punctum conueniant: & ab eo ad punctum, quod lineam tactus contingentem bifariam secat, alia linea ducatur: sectionis diameter erit. Theor. XXIX. Prop. XXX. Si coni sectionem, vel circuli circumferentiam duae rectae lineae contingentes in vnum punctum conueniant; diameter, quae ab eo puncto ducitur, lineam tactus contingentem bifariam secabit. Th. XXX. Prop. XXXI. vtramque oppositarum sectionum duae rectae lineae contingant: & si quidem ea, quae tactus coniungit, per centrum transeat, contingentes lineae aequidistantes erunt: sin minus conuenient inter se se ad easdem partes centri. Theor. XXX. Prop. XXXI. Si vtrique oppositarum sectionum rectae lineae occurrant, ipsas vel in puncto contingentes, vel in duobus secantes; & productae inter se O o iij AE ad in sie sinus est in dieses teneae e cernere ait eine eius autem euenientes breuiter ea per diese ait einere non inuenition 294 APOLLONII PERGAEI CONIGORVM conueniant: punctum, in quo conueniunt, erit in angulo, qui deinceps est angulo sectionem continenti.

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
