# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 327

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/327

Theor. XXXII. Prop. XXXIII. Si vni oppositarum sectionum recta linea occurrens; & producta ex vtraque parte extra sectionem cadat: cum altera sectione non conueniet: sed transibit per tres locos; quorum vnus quidem est sub angulo sectionem continente: duo verò sub iis angulis, qui deinceps sunt. Theor. XXXXII. Prop. XXXIV. Si vnam oppositarum sectionum recta linea contingat: & huic aequidistans ducatur in altera sectione: quae à tactu ad medium lineae aequidistantis ducitur, oppositarum sectionum diameter erit. Theor. XXXIV. Prop. XXXV. Si diameter in vna oppositarum sectionum rectam lineam bifariam secet; quae in termino diametri contingit alteram sectionem: lineae bifariam sectae erit aequidistans. Theor. XXXV. Prop. XXXVI. Si in vtraque oppositarum sectionum rectae lineae inter se aequidistantes ducantur: quae ipsarum medium coniungit, oppositarum sectionum diameter erit. Theor. XXXVI. Prop. XXXVII. Si oppositas sectiones linea recta secet, non transiens per centrum: quae à medio ipsius ad centrum ducitur, oppositarum sectionum diameter erit, quae recta appellatur: transuersa verò diameter, ipsi coniugata est ea, quae à centro ducitur aequidistans lineae bifariam sectae. Theor. XXXVII. Prop. XXXVIII. Si oppositas sectiones duae rectae lineae contingant, in vnum punctum conumientes: quae alleo puncto ad medium lineae tactus coniungentis ducitur, oppositarum sectionum diameter erit, quae recta vocatur: transuersa verò, ipsi coniugata, quae per centrum ducitur, lineae tactus coniungenti aequidistans. Theor. XXXVIII. Prop. XXXIX. Si oppositas sectiones contingant duae rectae lineae in vnum punctum conuenientes: quae per punctum illud, & per centrum ducitur, lineam tactus coniungentem bifariam secabit. Theor. XXXIX. Prop. XL. Si oppositas sectiones duae rectae lineae contingentes in vnum conueniant: & per punctum, in quo conueniunt, linea ducatur, tactus coniungenti aequidistans, & sectionibus occurrens: quae ab occursibus ad medium lineae tactus coniungentes ducuntur, sectiones ipsas contingunt. mari non esset, meridiameter aeter se est causae . . . . . . . . . . . . . . Manifestis sensus non e

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
