Latin
LIBER SECVNDVS
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 328
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SECVNDVS. Theor. XL. Prop. XLI. . ab i Si in oppositis sectionibus duae rectae lineae se inuicem secent, non transenates per centrum, se se bifariam non secabunt. Theor. XLI. Prop. XLII. Si in oppositis sectionibus, quae coniugatae appellantur, duae rectae lineae se inuicem secent, non transeuntes per centrum: bifariam se se non secabunt. Theor. XLII. Prop. XLIII. Si vnam oppositarum sectionum, quae coniugatae appellantur, recta linea in duobus punctis secet: &à centro duae lineae ducantur, vna quidem ad medium lineae secantis, altera verò ipsi ęquidistans: erunt hae oppositarum sectionum coniugatae diametri. Probl. 11. Prop. XLIV. Data coni sectione diametrum inuenire. Probl. III. Prop. XLV. Data ellipsi, vel hyperbola centrum inuenire. Probl. IV. Prop. XLVI. Data coni sectione axem inuenire. Probl. V. Prop. XLVII. Data hyperbola, vel ellipsi axem inuenire. Theor. XLIII. Prop. XLVIII. His ita demonstratis reliquum est, vt ostendamus non esse alios axes ipsarum sectionum. Probl. VI. Prop. XLIX.