Latin
LIBER QVARTVS
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 341
Unproofread scanNot analysed yet
Iisdem positis, si punctum D sit in vna asymptoton, &reliqua cadem existant: quae per diuisiones transit linea asymptoto, in qua est punctum, aequidistabit: &producta occurret sectioni: quae verò ab occursu ad punctum ducitur, sectionem continget. Neits ali Theor. XIV. Prop. XIV. Iisdem positis, si punctum D sit in vna asymptoton: &linea quidem DE sectionem in duobus punctis secet: DG verò alteri asymptoto aequidistans secet in vno tantum, quod sit G; fiatque vt ED ad DH, ita EK ad KH: &ipsi DG ponatur aequalis GL; quae per puncta KL transit linea, asymptoto equidistabit, §ioni occurret: quae verò ab occursu ducitur ad D, sectionem continget. Theor. XV. Prop. XV. Si in sectionibus oppositis inter duas sectiones sumatur aliquod punctum, &ab ipso duae lineae ducantur; altera quidem contingens vnam oppositarum altera verò vtramque secans: &quam proportionem habet linea inter sectionem, quam non contingit, &punctum interiecta ad lineam, quae est inter punctum, &alteram sectionem, candem habeatilinea quaedam maior ea, quae inter sectiones interiicitur ad excessum ipsius in eadem recta, &ad eundem terminum cum linea eiusdem rationis, quae à termino maioris lineae ad tactum ducitur, occurret sectioni, &quae ab occursu ducitur ad sumptum punctum, sectionem continget. bilitate ea eius metas Theor. XVI. Prop. XVI. Iisdem positis, sit punctum D in angulo deinceps ei, qui asymptotis continetur: &reliqua eadem fiant. Dico lineam à puncto F ad C productam occurrere oppositae sectioni &quae ab occursu ducitur ad D, eandem sectionem contingere. Theor. XVII. Prop. XVII. Iisdem positis, sit punctum D in vna asymptoton. Dico lineam, quae ab F ad C ducitur, asymptoto, in qua est punctum, aequidistare MON. RAE AB est aerem et caeterea aeterea tamen eine