# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 341

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBER QVARTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/341

Iisdem positis, si punctum D sit in vna asymptoton, & reliqua cadem existant: quae per diuisiones transit linea asymptoto, in qua est punctum, aequidistabit: & producta occurret sectioni: quae verò ab occursu ad punctum ducitur, sectionem continget. Neits ali Theor. XIV. Prop. XIV. Iisdem positis, si punctum D sit in vna asymptoton: & linea quidem DE sectionem in duobus punctis secet: DG verò alteri asymptoto aequidistans secet in vno tantum, quod sit G; fiatque vt ED ad DH, ita EK ad KH: & ipsi DG ponatur aequalis GL; quae per puncta KL transit linea, asymptoto equidistabit, & sectioni occurret: quae verò ab occursu ducitur ad D, sectionem continget. Theor. XV. Prop. XV. Si in sectionibus oppositis inter duas sectiones sumatur aliquod punctum, & ab ipso duae lineae ducantur; altera quidem contingens vnam oppositarum altera verò vtramque secans: & quam proportionem habet linea inter sectionem, quam non contingit, & punctum interiecta ad lineam, quae est inter punctum, & alteram sectionem, candem habeatilinea quaedam maior ea, quae inter sectiones interiicitur ad excessum ipsius in eadem recta, & ad eundem terminum cum linea eiusdem rationis, quae à termino maioris lineae ad tactum ducitur, occurret sectioni, & quae ab occursu ducitur ad sumptum punctum, sectionem continget. bilitate ea eius metas Theor. XVI. Prop. XVI. Iisdem positis, sit punctum D in angulo deinceps ei, qui asymptotis continetur: & reliqua eadem fiant. Dico lineam à puncto F ad C productam occurrere oppositae sectioni & quae ab occursu ducitur ad D, eandem sectionem contingere. Theor. XVII. Prop. XVII. Iisdem positis, sit punctum D in vna asymptoton. Dico lineam, quae ab F ad C ducitur, asymptoto, in qua est punctum, aequidistare MON. RAE AB est aerem et caeterea aeterea tamen eine

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
