Latin
LIBER SECVNDVS
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 358
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SECVNDVS. Theor. XXV. Prop. XXXIII. Siin eadem basi duo triangula constituantur: &alterius quidem latus sit ad rectos angulos basi: alterius verò ad angulos obtusos: sitque ambligonij trianguli altitudo non minor altitudine orthogonij: angulus, qui ad orthogonij verticem angulo, qui ad verticem ambligonij maior erit. Theor. XXVI. Prop. XXXIV. Iisdem positis, si trianguli orthogonij angulus ad verticem non maior sit eo, qui continetur linea vertices triangulorum coniungente, &latere ambligonij, quod obtusum angulum cum basi efficit: linea in triangulo orthogonio subtensa angulo recto ad eam, quae est ad rectos angulos basi, minorem habet proportionem, quàm subtensa angulo obtuso in ambligonio ad eam, quae est ad angulos obtusos. Theor. XXVII. Prop. XXXV. Iisdem positis, si in triangulo orthogonio subtensa angulo recto ad eam, quae est ad rectos angulos basi maiorem proportionem habeat, quàm angulo obtuso subtensa in ambligonio ad eam, quae est ad angulos obtusos: angulus ad verticem orthogonij maior est angulo, qui linea vertices triangulorum coniungente, &ea, quae est ad angulos obtusos basi continetur. Theor. XXVIII. Prop. XXXVI. Sicono scaleno per verticem planis secto, in basibus aequidistantibus triangula aequicruria constituantur ex ea parte, à qua axis declinat angulum aequicrure per axem transiens omnium eiusmodi triangulorum neque maximum, neque minimum erit. Theor. XXIX. Prop. XXXVII. In omni cono scaleno, cum triangula per axem potestate infinita sint lineae, quae à vertice coni ad bases dictorum triangulorum perpendiculares ducuntur, omnes in vnius circuli circumferentiam cadunt: quiquidem est in eodem plano, in quo basis coni, &circa diametrum interiectam inter centrum basis, &perpendicularem, quae à vertice coni ad dictum planum ducitur. Quare constat dictas perpendiculares à puncto sublimi ad circuli circumferentiam cadentes in coni superficie ferri: cuius quidem basis est circulus à casu perpendicularium descriptus, &vertex idem, qui est primi coni vertex, Probl. IX. Prop. XXXVIII. In cono scaleno dato aliquo triangulo per axem, quod neque maximum sit, neque minimum inuenire aliud triangulum per axem, quod vnà cum dato, vtrisque maximo &minimo per axem sit aequale. AM in suis eas sit einere distantum meaturae aerente, eine eine aeterea ueterea titia, operegritatem non est inuenientem emeret, ut, quae inter einentes, quae ingregat, et aequen