# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 359

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, ZE6 SERENI DE SECTIONE CYLINDRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/359
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/359

ZE6 SERENI DE SECTIONE CYLINDRI Theor. XXX. Prop. XXXIX. Si duorum triangulorum per axem bases abscindant aequales circumferentias ad diametrum, quae per lineam perpendicularem ducitur: triangula inter se aequalia erunt. Vocentur autem eiusdem ordinis. Theor. XXXI. Prop. XI. Triangulorum per axem, quae eiusdem sunt ordinis, & aequalia & inter se similia erunt. Theor. XXXII. Prop. XLI. Si coni scaleni axis aequalis sit basis diametro: erit vt maximum triangulorum, quae per axem constituuntur ad minimum, ita minimum ad aequicrure, quod est ad rectos angulos basi. Theor. XXXIII. Prop. XLII. Rursus sit vt triangulum EAE ad CAD, ita CAD ad HAK. Dico axem BA semidiametro basis aequalem esse. Theor. XXXIV. Prop. XLIII. Si circulus circulum secet per centrum ipsius descriptus: & ab altera eorum sectione ducantur lineae secantes circumferentiam, quae per centrum transit, & ad alterius circuli circumferentiam protrahantur: recta linea inter conuexam alterius circuli circumferentiam, & inter concauam alterius interiecta aequalis est lineae, quae à communi sectione lineae ductae, & circumferentiae per centrum, ad alteram communem circulorum sectionem perducitur. Theor. XXXV. Prip. XLIV. Si in portione circuli inflectantur rectae lineae: maxima quidem erit, quae ad punctum medium inflectitur: aliarum verò semper ipsi propinquior remotiore maior erit. Theor. XXXVI. Prop. XLV. Si quatuor rectis lineis inae qualibus existentibus quadrata maximae, & minimae aequalia sint quadratis reliquorum; recta linea constans ex maxima & minima minor erit ea, quae ex reliquis constat. Theor. XXXVII. Prop. XLVI. Si duae rectae inaequales diuidantur: & partium minoris quadrata aequalia sint quadratis partium maioris earum omnium maxima quidem erit maior maioris pars, minor verò minima. Theor. XXXVIII. Prop. XLVII. Si duae rectae lineae aequales ita diuidantur, vt rectangulum contentum partibus vnius ęquale sit ei, quod alterius partibus contine tur: erunt vnius partes partibus alterius aequales. Thior. XXXIX. Prop. XLVIII. Si conus scalenus per axem secetur; eorum, quae fiunt triangulorum a quae etiam omnia. a. AM in eine eine euenientes inuenientiae caeterea

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
