Latin
DEFINITIONES TERTIAE
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 369
Unproofread scanNot analysed yet
DEFINITIONES TERTIAE. 13. Vmbilicos hyperbolarum &ellipsium dicimus, puncta inearumdem vniuscuiusque axe signata, ab vnoquoque transuersi axis termino distantia spatio rectae, cuius quadrato rectangulum aequale quartae parti figurae, sub eodem axe transuerso &recta parametro factae, ipso transuerso axi applicatum in hyperbola quidem excedit, &inellipsi deficit. PROPOSITIONES. 4. SI conus plano per axem secetur, seceturque &alter plano Qquod basim coni secet secundum rectam lineam quae ad basin trianguli per axem sit perpendicularis communis autem plani secantis, &trianguli per axem sectio sit alterutri crurum eiusdem trianguli aequidistans, erit facta in superficie coni sectio parabola: eiusque diameter communis plani secantis &trianguli per axem sectio. 5. Si conus plano per axem secetur, seceturque &altero plano quod basim coni secet secundum lineam rectam quae sit ad basim trianguli per axem perpendicularis: communis autem placio secantis, &trianguli per axem sectio alterutri crurum eiusdem trianguli vltra verticem producto occurrat, erit facta in superficie coni sectio hyperbola, cuius erita diameter communis plani secantis &trianguli per axem sectio. 6. Si conus plano per axem secetur, seceturque &altero plano quod basim coni, aut eius planum productum, secet secundum rectam lineam quae ad basim trianguli per axem, aut ad eam quae ipsi in directum est, sit perpendicularis communis autem plani secantis, &trianguli per axem sectio vtrique crurum eiusdem trianguli infra verticem occurrat, basi non aequidistans, neque subcontrariè posita: conusque, si opus est, produci intelligatur; erit facta in superficie coni sectio elliplis, cuius erit diameter communis plani secantis &trianguli per axem sectio. 7. In omni parabola, si à sectione ad diametrum binae rectae lineae sint ordinatim applicatae, erunt quadrata ipsarum ad inuicem, vt contiguae ab ipsis interceptae ad verticem diametri portiones. 8. In omni hyperbola, vel ellipsi, vt &in circuli circumferentia, si à sectione ad interceptam diametrum binae rectae lineae ordinatim sint applicatae; erunt quadrata ipsarum ad inuicem, vt rectangula sub contiguis diametri portionibus ab vtroque transuersae termino sumptis ad inuicem, Leuma R itine qui eratur. At. Seitet