# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 389

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/389
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/389

LIBRI III. eandem diametrum actu recta ducatur alteri datatum parallela, cuius quadratum ad rectangulum sub diametri partibus ab ipsa factis datam teneat rationem. 50. Datis positione duabus rectis lineis terminatis in dato quocunque angulo inuicem iunctis: conum exhibere, & in eius superficie sectionem quae sit ellipsis, cuius vertex sit punctum ad angulum & datarum linearum altera parameter, altera contigua transuersa diameter, ad quam ordinatae in eodem dato angulo applicentur. Vide Monitum. 51. Dato cono: datisque positione duabus rectis lineis in dato angulo inuicem coniunctis quarum altera sit terminata: exhibere conum dato similem, & in eius superficie parabolam, cuius datarum altera sit diameter, altera terminata parameter, & vertex punctum quod est ad angulum, ita vt ordinatae ad eandem diametrum in eodem dato angulo applicentur. 52. Dato cono datisque positione duabus rectis lineis terminatis in dato quocunque angulo inuicem iunctis, quarum altera sit ad partes anguli producta, exhibere conum dato similem, & in eius superficie hyperbolam cuius datae primum lineae sint altera transuersa diameter, altera contigua parameter, vertexque punctum quod est ad angulum, & producta diameter ad quam ordinatae in eodem dato anabras & ME, gulo applicentur. 53. Dato cono: datisque positione duabus rectis lineis terminatis in dato quocunque angulo inuicem iunctis: exhibere conum dato similem, & in eius superficie ellipsim cuius vertex sit punctum ad angulum, & datarum linearum altera parameter, altera transuersa diameter contigua, ad quam ordinatae in dato eodem angulo applicentur. 54. Si binae parabolae aequales habeant axis portiones vertice & vmbilico interceptas, erit altera alteri eadem 55. Si in binis parabolis vtrobique recta à sectione ad vmbilicum inclinentur sub aequalibus cum axe angulis, & ad easdem sectionis partes: sitque vnius inclinata alteri inclinatae aequalis, erit altera alteri parabola eadem. 56. Si binae hyperbolae aequalibus asymptoton angulis contineantur: & recta à centro vnius ad sectionem ducta aequalis sit rectae à centro alterius ad sectionem ductae asymptoton angulum similiter diuidenti, erit altera alteri hyperbola eadem. Vide Monitum 17. In omni parabola, cuicunque diametro contigua parameter D. L. B. P. iis in Aetnae temere caeterea non

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
