# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 398

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, PROPOSITIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/398
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/398

PROPOSITIONES. sectionum altera alteri similis. Vide Coroli. & Monitum. 39. Dato cono; in eiusdem superficie datae hyperbolae, aut ellipsi, similem in data diametrorum ratione hyperbolam, aut ellipsim, exhibere. 40. Data hyperbola, aut ellipsi, conum exhibere, & in eiusdem superficie sectionem eidem datae hyperbolae, aut ellipsi similem in data diametrorum ratione. Quarti libri finis. CONTRACTA PAPPI COLLATIO Libri tertij Propositiones 58. ON omnia quidem hic habes quae demonstrauit Pappus, sed ea solùm quae faciliùs possint absque diagrammatibus intelligi; cuius duo primi libri cùm hactenus minimè prodierint, tertio, quo Cratistam appellat, problema definit, in quo aliquid faciendum & construendum proponitur: & discutit quod aliquis proposuerat, nempe datis duabus rectis lineis duas medias proportionales in continua analogia per planorum contemplationem inuenire. Quibus discussis, prop. 4. notat problematum tria genera, ἐπιδα, στερεὰ, γραμμικὰ, plana, solida, linearia: quorum prima per rectas lineas, & circuli circumferentiam, in plano genitas, soluuntur; secunda requirunt vnam aut plures coni sectiones, atque adeo solidarum figurarum superficiem supponunt: tertia denique lineas quasdam mixtas requirunt, puta helices, quadratrices, conchoides, cissoides, & id genus alias. Porrò varios modos explicat, quibus problemata solida instrumentorum ope perficiantur, quale est Eratosthenis Mesolabum, & Nicomedis, atque Heronis, cuius catapultica, mechanicaque laudat, methodus, ipseque postea modum inueniendi cubum alterius cubi non solùm duplum, sed in quacumque proportione tradit. Deinde tres in semicirculo medietates reperit, & definit medietatem arithmeticam, geometricam, & harmonicam, hisque positis tres simul medietates in minimis rectis lineis quinque, vsque ad prop. 16. demonstrat. Postea decem analogias à veteribus propositas describit, & vsque ad Zz. iij sleus asser ea, caeterea terrae Terram in omni se.

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
