# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 4

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/4

VTILIS IN SYNOPSIM MATHEMATICAM. NTE sequentium Tractatuum lectionem primò notandum venit operae pretium, esse, si quisquis vtiliter hosce tractatus secum ruri circumferre velit ad refricandam omnium Mathematicae partium memoriam, & ad citandas, reperiendasque veterum & recentiorum propositiones, margini, vel chartae quis illibet foliis impressis interiectae diagrammata, quae iudicarit nessaria propositionibus intelligendis, adhibeat: quod typis fieri non potuit absque maximis impensis: sufficiet autem illas figuras addere propositionibus quas absque figura non intellexeris. Secundò cruces Euclidis, Archimedis, Theodosij & Sphaericorum quibusdam propositionibus adhibitae significant illas esse praecipuas, magisque addiscendas. Sed cùm caeterorum tractatuum foecundiores propositiones debuissent etiam crucibus interdistingui, illas Typographi omisere: quas ex nostro codice quispiam in suum transferre poterit. III. Geometricum studium seriò amplectentibus, ab Euclideis elementis, quae via regia vocantur, incipiendum; quae vel sola sufficiunt ad ea facilè capienda quae de rebus Mathematicis Plato, Aristoteles, & alij Philosophi hucusque editi suis scriptis interseruêre, imo & ad alios Geometras intelligendos qui sequuntur. Constat autem ex omnibus artibus, & scientias, quantus & quam vtilis, ac praeclarus sit illorum vsus; de quo Blancanus Bettinus, Proclus, & alij consulantur, si quae diximus in Genesim, & de Harmonicis minime sufficiant. IV. Rami Geometriam Euclidi subiecimus ob summam illius breuitatem: quodque termini, & ordo quibus vtitur, nonnunquam ti+ iij biae in ea sit in ea sit, meisteria in eine respergemonsta REVEREN emere penum AEFATIO g.i.

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
