# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 400

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, PROPOSITIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/400
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/400

PROPOSITIONES. iorem, sed etiam singulas earum quae intra constituuntur, singulis earum quae extra, & aequales & majores esse posse, quod ostenditur. 34. Multò autem admirabilius videbitur, si rectae lineae, quae in basi intra triangulum constituuntur, non solùm aequales, vel maiores sint lateribus continentibus, sed etiam ad ea datam habeant proporι τὸ tionem. 35. Non solùm autem in trianguli basi rectae lineae intra constituuntur, vtraeque simul maiores iis quae sunt extra, sed etiam in quadrilatero duae tribus maiores, & tres item maiores iis tribus, & similiter in alijs, quae plura habeat latera, possunt quotquot intra constitui maiores quotquot ijs quae sunt extra. 36. Fieri autem potest, vt & quae intra continentur, quotquot iis quae extra sunt, simul sumptae omnes sint aequales. Ex quibus etiam sequitur dato spatio parallelogrammo fieri posse, vt alterum parallelogrammum inueniatur, quod sit proposita pars dati parallelogrammi; vnumquodque autem latus vniuscuiusque lateris sit multiplex secundum datos numeros. 41. Triangulo dato minus triangulum inuenitur habens vnumquodque laterum vnoquoque latere majus. quod sit pars dati 42. Quodque admirabilius, triangulum datur trianguli, & vnumquodque latus vniuscuiusque lateris multiplex sit secundum datos numeros, vt priùs in parallelogrammo dictum est. Has autem duas propositiones diagrammatibus l. 4. Veritatis scientiarum cap. 10. explicaui. Caeterùm in data sphaera deinceps polyzedra describit, nempe pyramidem, cubum, octaedrum, icosaedrum & dodecaedrum, de quibus in elementis. Libri quarti Propositiones 43. Occe libro multa de triangulo, & de circulis intra duas circumHferentias inscriptis demonstrat, & prop. 18. meminit theorematis de helice, seu linea spirali in plano describenda Cononis Hamii Geometrae, quod Archimedes demonstrauit: Pappus verò prop. 21. probat figuram contentam linea spirali, & recta quae est in principio circulationis esse tertiam partem circuli ipsam comprehendentis; vide sis etiam prop. 22. in qua cubos eandem inter se rationem, quam duo spatia, seruare demonstratur. Prop. 23. conchoidem Nicomedis, prop. 25. & sequentibus Dinostrati & Nicomi quadraturam persequitur, & 30. rursus de triplici problematum genere plano, solido, & lineari agit, affirmatque à DemetrioE A. Et quae etiam e PER AE ad eius de eos a

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
