Latin
LIBRI QVINTI
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 401
Unproofread scanNot analysed yet
LIBRI QVINTI Alexandrino multa reperta, quae linearia loca spectant, vt &à Philone Tyaceo circa implicationes πληκοει, vbi &mirabilem Menelai lineam commemorat, &peccare Geometram ait qui problema planum per conica vel linearia, hoc est ex improprio genere soluit, quale notat in conicorum Apollonij, &libro de spiralibus Archimedis, vbi assumpta solida inclinatio in circulo, quod absque vllo solido fieri poterat quodque iam factum à Vitellione l. 1. prop. 128. Ex prop. 31. Datum angulum rectilineum prop. 32. &33. tripartitò secat. &34. pr. datae circumferentiae tertiam partem abscindit, sine inclinatione per solidum. Prop. 35. Datum angulum, vel datam circumferentiam in data proportione secare demonstrat non esse problema solidum, vt praecedens, sed lineare: vnde concludit prop. 36. à duobus circulis inaequalibus aequales circumferentias abscindi posse. Prop. 37. triangulum aequicrure construit, cuius vterque angulorum qui ad basim, habeat ad reliquum proportionem datam: vnde infert Prop. 38. in circulo describi posse polygonum aequilaterum &aequiangulum quotuis laterum. Prop. 39. facile cognosci quâ ratione circulus inueniatur, cuius circumferentia rectae lineae datae sit aequalis, sed quadraticis ope: idque in ratione data Prop. 40. 41. angulos incommensurabiles inueniri posse. Prop. 42. resolutionem ordinat inclinationis, quam Archimedes lib. 16. assumpsit, &43. seu vltimâ deprehendit quando punctum positione contingit parabolam. Libri quinti Propositiones 57. Pum industriam in melle conficiendo suspicit, &explicat, quarum faui seu κνεια sunt hexagona, quare figuras inter se cohaerentes, lateraque communia habentes ad tres rectilineas &ordinatas, hoc est aequilateras, &aequiangulas, redigit; quippe sola triangula aequilatera, quadrata, &hexagona absque alijs figuris dissimilibus, possunt apposita sibi ipsis latera habere communia, &locum circa idem punctum replere, vt constat ex sex triangulis aequilateris, quae 6 angulos habent, quorum vnusquisque est duarum tertiarum recti, ex 4 quadratis per 4 angulos rectos, &ex tribus hexagonis, &eorum tribus angulis, quorum vnusquisque rectum, &tertiam recti partem continet. Ex his autem tribus apes hexagonum vti capaciorem, elegerunt, quippe aequali materiâ in constructionem vniuscuiusque insumpta, hexagonum mellis capit amplius. Figurarum enim planarum, quae cùm aequilaterae, &aequiangulae sint, ENAE AB in eine non