# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 403

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, PROPOSITIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/403
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/403

In omni triangulo aequilatero, quadratum quod ab vno latere sit, majus eiusdem est, quàm duplum dicti trianguli, minus verò quam quadruplum. 39. Quae à centro sphaerae ad planum octaedri perpendicularis ducitur, potestate tertia pars est semidiametri sphaerae. 42. Si recta proportionaliter secetur, quod fit à tota ad id quod quinquies sit à minori portione maiorem proportionem habet, quàm quatuor ad tria: multaque persequitur ad hanc diuisionem attinentia vsque ad 47. prop. quâ demonstrat hexagoni latere proportionaliter secto, maiorem portionem esse decagoni latus; & 49. duodecim pentagona maiora 20. triangulis in eodem circulo descriptis. Prop. 52. & deinceps ostendit icosaedrum maximum esse, & pyramidem omnium minimam; & tandem vltima 57. concludit nullum aliud polyedrum inueniri praeter quinque praedicta, quod aequalibus, & similibus aequilateris polygonis contineatur. Libri sexti Propositiones Gr. Ocum astronomicum aggreditur hocce libro, quod non sit semTheodosij, videliper verum theorema secundum l. 3. sphaeric. circulorum ab eo, cet oportere vnumquemque duorum maximorum qui per polos sphaerae transit ad rectos angulos secari. Itemque prae termissum esse in 2. Theorem. Phęnom. Euclidis, quoties Zodiacus circulus bis ad horizontem fit rectus: & in 4. Theor. lib. de diebus & noctibus Theodosium falsò exponi; & alia quę postmodum explicat. 1. Propositio. Si in sphaerę superficie tres maximorum circulorum circumferentiae se mutuo secent, quarum vnaquaeque sit circulo minor, duae reliquae maiores erunt, quomodocumque sumptae. 2. Si in vno latere trianguli sphaerici duę circulorum maximorum circumferentiae intra constituantur, hae reliquis duobus trianguli lateribus minores erunt. Quibus, & nonnullis alijs praemissis quintum theorema l. 3. sphaeric. Theodosij aliter demonstrat. Sed & prop. 27. maximè laudat Autolycum; & duas integras paginas Theorematibus plurimis characteribus constantes legendas proponit. Porro 28. & 29. pr. omissa a Theodosio supplet, & 31. ostendit, ex ijs quae infinitè augentur, & infinitè minuuntur, esse quasdam magnitudines, quae omni propositâ magnitudine maiores fiant, & rursus minores; quae videlicet in problematibus indeterminatis efficiuntur. Prop. 32. de iis quae infinitè augentur, sed non infinitè minuuntur. 33. de ijs quae solùm infinitè minuuntur, & 34. de ijs agit, quibus neutrum conuenit. Quibus posi M. Palatis animae. id.

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
