Latin
EVCLIDIS DATA
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 406
Unproofread scanNot analysed yet
EVCLIDIS DATA, E GRAECO A CLARISSIMO, ET VNDEQVAQVE DOCTISSIMO VIRO CLAVDIO HARDY conuersa. DEFINITIONES 12. IATA magnitudine dicuntur spatia, lineae, angulique, quibus aequalia possumus inuenire. Datum, hypothesi, ordinatum, porimum, poriston, effabile, cognitum idem u ferè significant. Datum est, cui aequale possumus inuenire. Hypothesis est, quod à proponente conceditur. Ordinatum siue determinatum quod pluribus modis esse nequit. Porimum, quod construi potest. Aporon, cuius factio nondum inuenta. Poristicon, factibile, quod fieri posse non dubitamus, licet eius factio ignoretur. Effabile, quod numero rationali potest exprimi. Cognitum, quod numero rationali possumus exprimere. 2. Ratio dari dicitur, cui possumus eandem inuenire. 3. Rectilineae figurae specie dari dicuntur, quarum &singuli anguli dati sunt, &laterum rationes ad inuicem datae sunt. Quare figura rum specie datarum dantur quoque anguli, laterumque rationes. 4. Positione dari dicuntur puncta, lineae &anguli, quae eundem semper situm obtinent. Puncta non aliter dantur quàm positione: sed anguli positione dati, dantur etiam magnitudine, quamuis lineae rectae positione datae, non ideo dentur magnitudine. 5. Circulus magnitudine dari dicitur, cuius ea quae ex centro datur magnitudine. 6. Positione &magnitudine dari dicitur circulus, cuius datur centrum positione, &ea quae ex centro magnitudine, omnis circulus positione datus, datur quoque magnitudine, sed non contrà 7. Circuli segmenta magnitudine dari dicuntur, in quibus dati sunt anguli magnitudine, atque segmentorum bases. A iij teus. &mentis necessis, &a Solis &ires operiae praeteriam memore quae prae . . . . . . . . . . . . . Nam in in cere meae einere einere materiae est aetate aestias hominus, praes BRII. 8.