Latin
PROPOSITIONES 9
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 408
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIONES. I eâdem A, quae &altera magnitudo dicitur, intelligitur consequens rationis propositae, B reliqua, est excessus quo antecedens vnà cum data excedit consequens rationis propositae. C cum consequente, &c. est excessus quo consequens rationis propositae superat antecedens eiusdem rationis propositae. 11. Si magnitudo magnitudine maior sit, datâ, quàm in ratione, eadem simul vtraque maior erit, datâ, quàm in ratione. Et si eadem simul vtraque maior sit, data, quàm in ratione, eadem reliquâ magnitudine maior erit, datâ, quàm in ratione. 12. Si fuerint tres magnitudines, &prima quidem cum secunda data sit, secunda quoque cum tertia data sit, aut prima tertiae aequalis est, aut altera alterâ maior datâ. 13. Si fuerint tres magnitudines, &earum primae ad secundum habeat rationem datam, secunda autem tertiâ maior sit, datâ, quàm in ratione, prima quoque maior erit tertiâ, datâ, quàm in ratione. 14. Si duae magnitudines ad inuicem habeant rationem datam vtrique autem illarum adiiciatur data magnitudo; totae ad inuicem aut habebant rationem datam, aut altera alterâ maior erit, datâ, quàm in ratione. τι . . 15. Si duae magnitudines habeant ad inuicem rationem datam, &ab vtraque earum auferatur magnitudo; reliquae magnitudines ad inuicem habebunt aut rationem datam, aut altera alterâ maior erit, daiâ, quàm in ratione. 16. Si duae magnitudines ad inuicem habeant rationem datam, &ab vna quidem illarum auferatur data magnitudo, alteri autem ipsarum adiiciatur data magnitudo, tota residua magnitudine maior erit, datâ, quàm in ratione. 17. Si fuerint tres magnitudines, &prima quidem secundâ maior sit datâ, quàm in ratione, tertia quoque eadem secunda maior sit, darâ, quàm in ratione, prima ad tertiam, aut rationem habebit datam, altera maior erit, data, quàm in ratione. 18. Si fuerint tres magnitudines, atque ex his vna vtraque reliquarum maior sit, data, quam in ratione, reliquae duae aut datam rationem habebunt ad inuicem, aut alterâ altera maior erit, data, quàm in ratione. 10. Si fuerint tres magnitudines, &prima quidem magnitudo secunda magnitudine maior sit, data, quàm in ratione, sit quoque secunda maior tertia, data, quàm in ratione; prima magnitudo, tertia magnitudine, maior erit, data, quam in ratione. Mit etiam suae in diese emitter ann. terrae est einer aperit, eam est autem sepiae aeuo nunquam operegrina ter se ait Materiae in latis istias alia nationem ann.