Latin
COLLECTIONES
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 411
Unproofread scanNot analysed yet
53. Si duae figurae specie datae fuerint, &vnum latus vnius ad vnum latus alterius habuerit rationem datam, reliqua quoque latera ad reliqua latera habehunt rationes datas. 54. Si duae figurae datae specie, ad inuicem habuerint rationem datam, etiam eorum latera ad inuicem habebunt rationem datam 55 Si spatium magnitudine, &specie datum fuerit, eius latera magnitudine data erunt. 56. Si duo aequiangula parallelogramma habuerint ad inuicem rationem datam, est vt primi latus ad secundi latus, ita reliquum secundi latus ad eam, ad quam alterum primi latus habet rationem datam, quam habet parallelogrammum ac parallelogrammum. 57. Si datum spatium ad datam rectam applicatum fuerit in angulo dato datur altitudo applicationis. 58. Si datum ad datam rectam applicetur, deficiens data specie fiutes in E. Et gura, latitudines defectus datae sunt. 59. Si datum ad datam rectam applicetur, excedens data specie figura, latitudines excessus datae sunt. 60. Si datum specie &magnitudine parallelogrammum dato gnomone augeatur vel minuatur, latitudines gnominis datae sunt. 61. Si ad datae specie figurae vnum latus applicetur parallelogrammum spatium, in angulo dato, habeat autem data figura ad parallelogr. rationem datam parallelogi specie datum est 62. Si duae rectae ad inuicem habeant rationem datam, &ab vna quidem data specie figura descripta sit, ab altera autem spatium parallelogi in angula dato, habeat autem figura ad parallelogr. rationem datam parallelogrammum specie datum est. 63. Si triangulum specie datum sit, quod ab vnoquoque laterum describitur quadratum, ad triangulum habebit rationem datam. 64 Si triangulus angulum obtusum datum habeat; illud spatium quo latus obtusum angulum subtendens, magis potest quàm latera obtusum angulum ambientia, ad triangulum habebit rationem datam. 65. Si triangulum angulum acutum datum habeat, illud spatium quo latus angulum acutum subtendens, minus potest quàm latera angulum acutum ambientia, habebit ad triangulum rationem datam. 68 Si triangulus habuerit angulum datum, quod sub rectis datum angulum comprehendentibus continetur rectangulum, habebit ad triangulum rationem datam. 67. Si triangulus habuerit datum angulum, illud spatium quo duo NE an, die eineris esse est interior est laudit, stri ad te aliae lateris est, ea per est autem in iis die eius summa est, ergana in ea signis. AN.