# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 414

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, COLLECTIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/414
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/414

COLLECTIONES. 3. Si intra datum positione circulum sumatur aliquod datum punctum, per punctum autem agatur in circulum aliqua recta, quod sub segmentis actae rectae comprehenditur rectangulum datum est. Si in circulum magnit. datum acta recta quae segmentum auferat quod datum angulum comprehendat, angulus autem qui in segmento consistit bifariam secetur, simul vtraque rectarum quae angulum datum comprehendunt, ad lineam quae angulum bifariam secat, habebit rationem datam: & quod sub simul vtrisque quae datum angulum comprehendunt rectis, & infernè abscissa ab ea quae angulum in circumferentia datum bifariam secat, rectanguluum datum erit. 95. Si in circuli positione dati diametro sumatur punctum, à puncto autem in circulum producatur quaedam recta, & agatur à sectione ad rectos angulos in productam rectam linea, per punctum autem in quo linea quae ad rectos angulos consistit occurrit circumferentiae circuli, agatur parallela productae rectae, datum est illud punctum, in quo parallela occurrit ipsi diametro, & quod sub parallelis lineis comprehenditur rectangulum datum est. mae PAPPVS DE DATIS EVCLIDIS. PRimus liber Datorum theoremata 90 continet, quorum primum vniuersè in magnitudinibus diagramma esse 23. 24 verò est in rectilineis proportionalibus sine positione; & quae deinceps sequunturia, sunt in rectis lineis positione datis. Quae sequuntur, decem in iangulis specie datis sine positione. Sequentia sex in parallelogrammis, & applicationibus spatiorum specie datorum. Quae deinceps, quinque primum quidem in lineis; 4 verò in spatiis triangulis, quòd differentiae quadratorum laterum ad ipsa triangula spatia proportionem habeant datam. Sequentia 7 vsque ad 73, in duobus parallelogrammis, quòd ob positiones in angulis proportionem inter se datam habeant; quorum aliqua similes habent epilogos in duabus triangulis. In sequentibus 6 diagrammatibus vsque ad 79, duo quidem sunt in triangulis; quattuor verò in pluribus rectis lineis proportionalibus. Quae deinceps tria, in duabus rectis lineis proportionalibus, quae datum spatium continent. At quae in omnibus octo, vsque ad a in circulis ostenduntur, vel magnitudine tantùm datis, vel etiam positione, nimirum rectis lineis per datum punctum ductis. Bb iij een suis, si instrae emere agere non sie sit ne si minis, quae magesimum cursus, paruis, fieri die genus gratio. ieri de ea quae suasi constar p. 11. a. D. DE LAE DE AE & E & D in ea meae in cernere etiam est eine RAPPI

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
