Latin
EVCLIDIS ELEMENTORVM
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 42
Unproofread scanNot analysed yet
EVCLIDIS ELEMENTORVM quod sumitur, circuli centrum erit 10. Circulus circulum in pluribus quam duobus punctis non secat. 11. Si duo circuli sese intus contingant, &sumantur centra ipsorum; recta linea ipsorum centrum coniungens, &producta in circulorum contactum cadet. F 12. Si duo circuli sese extra contingant, recta linea ipsorum centra coniungens per contactum transibit. 13. Circulus circulum non contingit in pluribus punctis quàm vno, iga siue intus, siue extra contingat. 14. In circulo aequales rectae lineae aequaliter à centro distant; &quae aequaliter à centro distant, inter se sunt aequales. 15. In circulo maxima quidem est diameter aliarum verò semper propinquior ei, quae per centrum transit, remotiore maior est. +16 Quae diametro circuli ad rectos angulos ab extremitate ducitur, cadir extra circulum &in locum qui inter rectam lineam, &circumferentiam interijcitur altera recta linea non cadet: &semicirculi angulus omni angulo acuto rectilineo maior est reliquus autem minor. Vide Gorellarium. 17 Adato puncto rectam lineam ducere, quae datum circulum contingat. F 18. Si circulum contingat quaedam recta linea, à centro autem in contactum recta linea ducatur, ea ad contingentem perpendicularis erit 119. Si circulum contingat quaedam recta linea, à contactu autem ad rectos angulos contingenti recta linea ducatur, in ea circuli ετα, καὶ παντας τῶν. centrum erit. Vide Scholium *20. In circulo angulus, qui ad centrum, duplus est eius qui ad circumferentiam, quando circumferentiam eandem pro basi habent. Vide Commentarium. *In circulo qui in eadem portione sunt anguli, inter se aequales τὸς Quadrilaterorum, quae in circulis describuntur, anguli oppositi duobus rectis aequales sunt. 23. In eadem recta linea duae circulorum portiones similes &inaequales ex eadem parte non constituentur. 24. In aequalibus rectis lineis similes circulorum portiones inter se aequales sunt. 25. Circuli portione data describere circulum, cuius ea portio est 126 In aequalibus circulis aequales anguli aequalibus insistunt. 8. Analogia est proportionum similitudo. 9. Analogia verò in tribus minimùm terminis consistit. 410. Quando tres magnitudines proportionales sunt, prima ad tertiam duplam proportionem habere dicitur eius, quam habet ad secundam. Vide Scholium.