Latin
INCLINATIONVM PERGAEI
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 422
Unproofread scanNot analysed yet
COLLECTIONES. nteriori, rectam magnitudine datam, quae ad oppositum angulum pertingat. His autem omnibus non aegrè feret Lector, si verbo librum acutum de sectionibus angularium subiunxerimus. ANGVLARIVM SECTIONVM DOCTRINAE τροῦ . . . PROPOSITIONES XI. σων, 1. SI fuerint triangula rectangula, quorum primi angulus acutus differat ab acuto secundi per acutum tertij, &sit excessus penes primum, latera tertij recipiunt hanc similitudinem. Hypothenusa, fit similis rectangulo sub hypothenusis primi &secundi. Perpendiculum, simile rectangulo sub perpendiculo secundi &base primi. Basis rectangulo sub basibus primi &secundi, plus rectangulo sub perpendiculis eorundem. Est autem perpendiculum, latus cui acutus angulus subtenditur, basis verò quae reliquum è recto subtendit. 2 Si fuerint tria triangula rectangula, quorum primi angulus acutus adiunctus acuto secundi, aequet acutum tertij, latera tertij recipiunt hanc similitudinem. Hypothenusa, fit similis rectangulo sub hypothenusis primi &secundi. Perpendiculum, simile rectangulo sub perpendiculo, &base feeundi, plus rectangulo sub perpendiculo primi, &base primi. Basis, rectangulo sub basibus primi &secundi, minus rectangulo sub perpendiculis eorundem. 3 Si fuerint triangula rectangula quotcunque, &horum secundi angulus acutus sit duplus ad acutum primi, tertij triplus, quarti quadruplus, &eo continuò naturali progressu; primi autem trianguli perpendiculum statuatur prima proportionalium, basis eiusdem secunda, eaque series continuetur. In secundo erit basis ad perpendiculum, vt tertia minus prima, ad secundam bis. In tertio, vt quarta minus secunda ter, ad tertiam ter, minus prima. eam, an habente statis in inter eigentia in aerentes uero, uero generae iam ad AE AC REVEREN E, &Mediti sine Vereorum ann. PAPPI In quarto, vt quinta minus tertia sexies, plus prima, ad quartam quater, minus secunda quater.