Latin
DE GRAVIT CENTRO
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 433
Unproofread scanNot analysed yet
DE GRAVIT CENTRO, statuunt illum pro centro vniuersi, huic enim tantumdem materiae, quantum reliquis mundi corporibus tribuunt: quae penitus incerta sunt. SECVNDA PARS. DE CENTRO GRAVITATIS SOLIDORVM. Vm animaduertisset Commandinus Archimedem de centro plaSnorum, libro κέτεα βάρον ἐπιπεθον, quem supra dedimus, copiosissime, &acutissime scripsisse, nullum autem egisse de centro grauitatis solidorum, nec enim extat Maurolyci liber quem de hac materia compofuisse dicitur; librum verò de iis quae vehuntur in aqua, quem Latine reddiderat, huius centri cognitione indigere, tractatum sequentem edidit, cui tres Lucae Valerij de eadem materia libros ob rationes suc loco explicandas subiungemus: sint igitur δ. au DEFINITIONES. siae, &στι τ PRima definitio docet quid sit centrum grauitatis, quae nobis fuit inferiùs tertia. *II. Prismatis, cylindri, &portionis cylindri axis est recta linea, quae oppositorum planorum centra grauitatis coniungit. T III. Pyramidis, coni &portionis coni axis est linea, quae à vertice ad centrum grauitatis basis perducitur. F IV DIPVANIS conus, portio coni, vel conoidis secetur plano basi aequidistante, pars, quae est ad basin, frustum pyramidis, coni, portionis coni, vel conoidis dicetur: quorum plana aequidistantia, quae opponuntur, similia sunt, &inaequalia: axes verò sunt axium figurarum partes, quae in ipsis comprehenduntur. Postulata. figurarum similium centra grauitatis similiter sunt I. Solidarum posita. *II. Solidis figuris similibus, &aequalibus, inter se aptatis, centra quoque grauitatis inter se aptata erunt. Propositiones Emmum in tenus tot aqua, ne u. a.