# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 436

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/436
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/436

LIBER prohabent, siue in eisdem, siue in aequalibus basibus constituantur, eanden portionem habere quam altitudines: & si axes cum basibus aequales angulos contineant, similiter eandem quam axes, habere proportionem: sunt enim solidae parallelepipeda prismatum triangulares bases habentium dupla: & pyramidum sextupla. XX. Prismata omnia, & pyramides quae in eisdem, vel aequalibus basibus constituuntur, eam inter se proportionem habent quam altitudines: & si axes cum basibus faciunt angulos aequales, eam etiam, quam axes habent proportionem. XXI. Prismata omnia, & pyramides inter se proportionem habent compositam ex proportione basium, & proportione altitudinum. Hinc constat prismata omnia, & pyramides, in quibus axes cum basibus aequales angulos continent, proportionem habere compositam ex basium proportione, & proportione axium; demonstratum est enim axes inter se eandem proportionem habere, quam ipsae altitudines. XXII. Cuiuslibet pyramidis, & cuiuslibet coni, vel coni portionis axis à centro grauitatis ita diuiditur, vt pars, quae terminatur ad verticem reliquae partis, quae ad basim sit tripla. XXIII. Probl. 5. Quodlibet frustum à pyramide, quae triangularem basim habeat, abscissum, diuiditur in tres pyramides proportionales, in ea proportione, quae est lateris maioris basis ad latus minoris ipsi respondens. XXIV. Quodlibet frustum pyramidis, vel coni, vel coni portionis, plano basi aequidistanti ita secare, vt sectio sit proportionalis inter maiorem, & minorem basim. XXV. Quodubet frustum pyramidis, vel coni, vel coni portionis ad pyramidem, vel conum, vel coni portionem, cuius basis eadem est, & aequalis altitudo, eandem proportionem habet, quàm vtraeque bases, maior & minor simul sumptae vnà cum ea, quae inter ipsas sit proportionalis, ad basim maiorem. XXVI. * Cuiuslibet frusti à pyramide, vel cono, vel coni portione abscissi, centrum grauitatis est in axe, ita vt eo primùm in duas portiones diuiso, portio superior, quae minorem basim attingit, ad portionem reliquam eam habeat proportionem, quam duplum lateris, vel diametri maioris ANDER EA est einere etiam est ea aeterea sese reperius saepe reperierumpenetrenum E re me nun

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
