Latin
DE GRAVIT. SOLID. CENTRO
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 441
Unproofread scanNot analysed yet
CENTR tulum aequale potest esse. Cuiuslibet figurae planae rectanę in alteram partem deficienti figura Omni figurae circa diametrum quaedam ex parallelogrammis aequalium altitudinum inscribi potest, &altera circumscribi, ita vt circumscripta superet inscriptam minori spatio quantacumque magnitudine proposita. Semper autem in similibus intellige, eiusdem generis. VII. Pyramides similibus, &aequalibus triangulis comprehensae inter se sunt aequales. Corollarum. Hinc facile colligitur omnia solida, quae in pyramides aequalibus, &similibus triangulis comprehensas multitudine aequales diuidi possunt, esse inter se aequalia. Quocirca omnia prismata, &pyramides, &octoedra, omnia denique corpora regularia aequalibus, &similibus planis comprehensa inter se aequalia erunt. VIII. pyraminis triangulam basim habentis quatuor axes secant *Omnis se in vno puncto in easdem rationes, ita vt segmenta quae ad angulos, eorum quae ad opposita triangula sint tripla ex quo puncto tota pyramis diuiditur in quatuor pyramides aequales. Et in nullo alio puncto quatuor rectae lineae ductae ab angulis ad triangula opposita pyramidis secant sese in easdem rationes. Vocetur autem punctum hoc centrum dictae pyramidis.