# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 444

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/444
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/444

LIBER XXVI. ag. saiae Si parallelepipedum in duo parallelepipeda secetur, segmenta axis à centris grauitatis totius parallelepipedi, & partium terminata ex contrario parallelepipedi partibus respondent. XXVII. + Solida grauia aequiponderant à longitudinibus ex contraria parte respondentibus. XXVIII. . Quarumlibet trium magnitudinum eiusdem generis centra grauitatis cum centro magnitudinis ex iis compositae sunt in eodem plano. XXIX. n at* Si à cuiuslibet trianguli centro, & tribus angulis quatuor rectae inter se parallelae plano trianguli insistant: tres autem magnitudines aequales habeant centra grauitatis in iis tribus, quae ad angulos: trium magnitudinum simul centrum grauitatis erit in ea, quae ad trianguli centrum terminatur. XXX. * Omnis octaedri idem est centrum grauitatis, & figurae. XXXI. Omnis pyramidis triangulam basim habentis idem est centrum grauitatis & figurae. est centrum grauitatis pyramidis trianguCoroll. Hinc manifestum lam basim habentis esse in eo puncto, in quo sic axis diuiditur, vt pars quae ad verticem, sit reliquae tripla. XXXII. + omnis pyramidis basim plusquam trilateram habentis centrum grauitatis axim ita diuidit, vt pars, quae est ad verticem, sit tripla reliquae. XXXIII. * Omnis prismatis triangulam basim habentis centrum grauitatis est in medio axis. XXXIV. Omnis prismatis basim plusquam trilateram habentis centrum grauitatis est in medio axis XXXV. * Omnis frusti pyramidis triangulam basim habentis centrum grauitatis est in axe, primùm ita diuiso, vt segmentum attingens minorem basim sit ad reliquum, vt duplum vnius laterum maioris basis vnam cum latere homologo minoris, ad duplum praedicti lateris minoris basis, vnà cum latere homologo maioris. Deinde à puncto sectionis q igne, alium omnes eas esse aeterea etiam eiusmodi ita uiritur per eigen gene de ea reperiuatione terrae generatus. igit. Cur Pugnendlin. li. 148.

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
