Latin
LIBER
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 448
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER. ppa rum maxima est quae inter centra sphaerae, &minoris basis, media autem, quae inter centra sphaerae, &maioris basis portionis interiicitur, ad maiorem extremam antedictam. XVI. Omnia maiorsphaerae portio ad cylindrum, cuius basis aequalis est circula maximo, altitudo autem eadem portioni, eam habet proportionem, quam ad axim portionis habet excessus, quo segmentum axis portionis inter sphaerae centrum, &basim portionis interiectum superat tertiam partem minoris extremae maiori posita praedicto axis segmento in proportione semidiametri sphaerae ad praedictum segmentum, vnà cum subsesquialtera reliqui axis segmenti. XVII. Omnis portio sphęrae abscissa duobus planis parallelis centrum intercipientibus ad cylindrum eiusdem altitudinis, cuius basis aequalis est circulo maximo, eam habet proportionem, quam ad axim portionis habet excessus, quo axis portionis superat tertiam partem compositae ex duabus minoribus extremis, maioribus positis duobus axis segmentis, quae fiunt à centro sphęrae in rationibus semidiametri sphęrae ad praedicta segmenta. XVIII. Omne conoides parabolicum dimidium est cylindri, coni autem sesquialterum eandem ipsi basim, &eandem altitudinem habentium. XIX. Omnis prismatis triangulam basim habentis centrum grauitatis rectam lineam, quae cuiuslibet trium laterum bipartiti sectionem, &oppositi parallelogrammi centrum iungit, ita diuidit, vt pars, quae attingit latus, sit dupla reliquae. X X. Omnis prismatis basim habentis trapezium, cuius duo latera inter se sint parallela, centrum grauitatis rectam lineam, quae aequè inter se distantium parallelogrammorum centra iungit, ita diuidit, vt pars, quae dictorum parallelogrammorum minus attingit, sit ad reliquam, vt duorum basis laterum parallelorum dupla maioris, vnà cum minori ad duplam minoris vnà cum maiori. XXI. Sià quolibet praedicto prismate duo prismata bases habentia triangulas sim ita abscissa, vt parallelepipedum relinquant basim habens minus parallelogrammorum inter se parallelorum praedicti prismatis, maioris autem partes aequalia parallelogramma ipsum parallelepipe dum relinquat, centrum grauitatis vtriusque abscissi prismatis tanquam e rerum esse aerea tamentiae caeterea situs, atque amoenam uenae parte, ut ope cur quis temper se puro leprospibus, ne methones meo propter aeque enim in ea vitremanas, interpretius poenae motus ueteriam antes, der ignerea sitis gratae, in die sie an diese aestis, iridit, praeterea est einer gemmae natur. nam mana. a. . . . . . . .