Latin
DE GRAVIT. SOLID. CENTRO
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 456
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER I. longitudine, vt inter applicatas &contactum, vel verticem interiectae inter se potentia: Productis autem dictis applicatis, erunt inter sectionem &basim interiectae inter se longitudine, vt in circulo, vel ellipsi ad diametrum ordinatim applicatae, secantesque illam in easdem rationes, in quas aliae praedictae applicatae secant basim parabolae, inter se potentia. Omnis figurae circa axim in alteram partem deficientis, cuius superficies excepta base sit tota interius concaua basim habentis circulum, vel ellipsim: quaelibet tres sectiones basi parallelae aequalia axis segmenta intercipientes, ita se habent, vt minor sit proportio minimae ad mediam, quàm mediae ad maximam. VI. Si sphaeroides secetur plano vtcumque praeterquàm ad axem, circa quem sphaeroides describitur erecto, nam tunc circulus sit, sectio ellipsis erit: similis autem ipsi alia quaecumque sectio sphaeroidis eidem parallela: earumque omnes diametri quae eiusdem sunt rationis erunt in eodem plano per axem. Vide Archimedem I. de sphaeroid. &conoid. VII. Si conoides parabolicum, vel hyperbolicum secetur plauo vtcumque ad axim inclinato, sectio ellipsis erit: similis autem ipsi alia quęcumque sectio conoidis eidem parallela: eruntque earum omnes diametri, quae eiusdem sunt rationis in eodem plano per axem, VIII. uper datam ellipsim, circa datam rectam lineam ab eius centro eleuatam tanquam axem, coni, &cylindri portionem inuenire. Datoque sphaeroidi, &conoidi, vel conoidis, sphaeroidisque portioni circa datum axem sphaeroidis, vel cuiuslibet dictarum portionum, cylindrus, ba teg vel cylindri portio circumscripta esse potest: vel comprehendere inter eadem plana parallela, ita vt eius basis sit similis basi, vel basibus compichensae portionis, uel frusti, si de conoidibus sit sermo: &diametri, quae eiusdem sunt rationis sectae à centro bifariam sint in eadem reca linea IX. nis frusti pyramidis triangulam basim habentis ad prisma, cuius basis est maior basis frusti, &eadem altitudo, eam habet proportionem, quàm rectangulum contentum duobus lateribus homologis basium oppositarum, vnà cum tertia parte quadrati differentiae dictorum laterum, ad maioris lateris quadratum. Ad pyramidem autem, cuius basis est maior basis frusti, &eadem altitudo, vt praedictum rectangulum, vnà pus antia nisi quae editate quae pars est, praesen, in se non est eine praeseruauit eineremus, ac praeterea aerere memoriae, genere perius aues emere autem uenae uerunt, i eae terram tamen, aut etiam aut ante, et ea autem autem ueterea tamen eine uenen uniuersae eruenenumen