# Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 461

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis, DE GRAVIT. SOLID. CENTRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/461
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marin-mersenne/universae-geometriae-mixtaeque-mathematicae-synopsis/461

DE GRAVIT. SOLID. CENTRO, cylindri portione ipsi circumscripta secetur plano basi parallelo: reliqui ex cylindro, vel portione cylindrica abscissa ad partes verticis, dempta illa quae abscissa est simul minori, & sphaerae, vel sphaeroidis portione, centrum grauitatis est punctum illud in quo eius axis sic diuiditur, vt quae inter hanc postremam sectionem, & centrum basis vnà abscissae portionis interiicitur, assumens quartam partem segmenti, quod dictae basis, & sphaerae, vel sphaeroidis centra iungit, sit ad sui segmentum, quod inter postremam sectionem, & quartae partis axis hemisphaerij, vel hemisphaeroidis ad verticem abscissae terminum interiicitur, vt cubus axis hemisphaerij, vel hemisphaeroidis ad cubum eius, quae basis portionis & hemisphaerij, vel hemisphaeroidis centra iungit. Reliqui autem ex cylindro, vel portione cylindrica vnà abscissa cum reliquo hemisphaerij, vel hemisphaeroidis portione, quae est ad basim, dempta hac portione centrum grauitatis est punctum illud quod quartam partem abscindit axis portionis ad eius minorem basim terminatam. XXVIII. Iisdem positis solitis, vt in antecedenti, sectisque per duo quaelibet puncta axis duplici plano basi parallelo, reliqui ex cylindro, vel portione cylindrica dictis duobus planis intercepta, dempta sphaerae, vel sphaeroidis portione ipsi inter eadem plana respondente, centrum grauitatis est punctum illud, in quo eius axis sic diuiditur, vt quae inter hanc postremam sectionem, & centrum maioris basis vnà abscissae portionis interijcitur, assumens quartam partem segmenti, quod praedictae basis, & sphaerae, vel splięroidis centra iungit, sit ad sui segmentum, quod inter postremam sectionem, & quartę partis eius, quę sphaerae vel hemisphaerij, & minoris basis portionis centra iungit ad minorem basim abscissae terminum interijcitur, vt cubus eius, quę minoris basis, & sphaerę, vel sphęroidis, ad cubum eius, quę sphaerae, vel sphaeroidis, & maioris basis portionis centra iungit. XXIX. "i sphaera, vel sphaeroides vnà cum cylindro, vel portione cylindrica ipsi circumscripta secetur plano, haud per centrum, basibus solidi circumscripti parallelo: reliqui ex cylindro, vel portione cylindrica ad maioris portionis sphaerae, vel sphaeroidis partes abscissa, dempta sphaerae vel sphaeroidis maiori portione, centrum grauitatis est punctum illud, in quo dicti reliqui solidi axis segmentum inter duas quartas partes extremas segmentorum eiusdem axis, quae à centro sphaerae, vel sphaeroidis fiunt interiectum, sic diuiditur, vt pars propinquior basi sit ad reliquam, vt praedictorum, quae à centro fiunt axis segmentorum AE ad sensister sensisti, artig istini. Pagante num. A ER in ea enim eius etiam aeteres in ea aestus etiam tamen einere etiam est esse aetates sit in longit. na

---

Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Universae_geometriae_mixtaeque_mathematicae_synopsis.
