Latin
DE GRAVIT. SOLID. CENTRO
Marin Mersenne, Universae geometriae mixtaeque mathematicae synopsis 465
Unproofread scanNot analysed yet
DE GRAVIT. SOLID. CENTRO, hyperbole ad diametrum ordinatim applicatas ita secabit, vt excessus, quibus quadrata in hyperbola applicatarum superant quadrata in parabola ex sectione applicatarum, inter se sint vt quadrata diametri partium inter applicatas, &verticem interiectarum. omne conoides hyperbolicum diuiditur in conoides parabolicum circa eumdem axim, &reliquam figuram quandam, ad quam conoides parabolicum eam habet proportionem, quam sesquialtera transuersi lateris hyperboles, quae conoides describit, ad axem conoidis. Corollarium. Vnde manifestum est, ijsdem positis cylindros deficientes, ex quibus constat excessus, quo figura conoidi hyperbolico circumscripta superat circumscriptam conoidi parabolico, ita se habere, vt quorumlibet trium inter se proximorum, minor proportio sit minimi ad medium, quàm medij ad maximum aequales enim sunt singuli singulis cylindris, ex quibus constat figura cono circumscripta, qui sunt inter eadem plana parallela. Quod si ita est, simul illud manifestum erit, &ex hoc, &ex iis, quae 2. libro demonstrata sunt; praedictum excessum ex tot cylindris deficientibus eiusdem altitudinis, quos diximus componi posse, vt ipsius centrum grauitatis in axe distet à centro grauitatis coni, hoc est à puncto, in quo sic axis diuiditur, vt pars, quae ad verticem sit reliquae tripla, eâ distantia, quae minor sit quantacumque longitudine proposita. Si conoidi parabolico figura circumscribatur, &altera inscribatur ex cylindris aequalium altitudinum, binis circa communes axes seg menta axis conodis, &inter eadem plana parallela, minimo circumscriptorum ad nullum relato, omnia residua cylindrorum figurae circumscriptae, demptis inscriptae figurae cylindris, &inter se, &minimo cylindro aequalia erunt. τε ατ γάρ τ pato conoide hyperbolico, &ipsius conoide parabolico circa eundem axim, quod ad reliquum hyperbolici conoidis eam proportionem habeat quam sesquialtera transuersi lateris hyperboles, quae conoides describit, ad axim conoidis: fieri potest vt conoidi parabolico figura quaedam inscribatur, &altera circumscribatur, vt supra factum est, &hyperbolico alia circumscribatur, omnes ex cylindris aequalium altitudinum multitudine aequalibus existentibus iis, ex quibus constant figurae conoidibus circumscriptae, ita vt excessus, quo figura conoidi parabolico circumscripta inscriptam superat, quem breuitatis causa voco excessum primum, ad excessum, quo figura conoidi rlis. Papiente nur materius, or aestitiae re caeterum uarietate emanente neuenenumeraunenntni &ea etiam imminum aequens, aerentur tantur, etiam, poenam, quae pergere partes me M rerum est autem agere einer eine meae in einentem memoramen neuenianae *. xi